FENYX : ALTER THESAURUS SCRIPTORUM MUSICORUM

[f.46v]Da per armoniam distanciam planetarum A terra usque ad lunam tonus A luna usque Mercurium semitonius A Mercurio usque ad Uenerem eciam semitonius a Uenere usque ad solem tria semitonia A sole ad Martem tonus a Marce ad Iouem Semitonius a Ioue ad Saturnum eciam semitonius a Saturno ad fixas tria semitonia A fixis ad nonam spedam speram .g.h. gloriam sanctorum [[disimictum]] disiunctam per nonem ordines angelorum nemo novit nisi solus deus Quid signat tonus in planetarum spacium quidecim milium sex centorum et viginti quinque miliarium Ergo a terra usque ad celum sunt miliaria centum milia et nonem milia et trecenta et septuaginta quinque Qualis ergo gloria est inter sanctos super hec omnia Iesu Christi

Hic ergo Tullius terram [.77. add. supra lin.] quasi silencium ponit 6. immobilem post hanc qui proximus a silencio est dat hinc grauissimum sonum ut sit luna. proslambanomes ut postea patet

proslambanomenos id est luna

hipatehipaton id est Mercurius

parhipatehipaton id est Uenus

licanoshipaton id est sol

hipatemeson id est Mars

paripatemeson id est Iubiter

licanosmeson id est Saturnus

Mese id est Celum

This website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License. First published on December 13, 2025 by The Fenyx Group.