[68]Quomodo organice moduletur.
Quicumque organalem scientiam cupit attingere, scire debet quod omnis cantus in organis intra septem arceatur discrimina vocum. Et quanto vox maior est in elevatione, tanto minor est organice in depositione, et quanto minor est in elevatione, tanto maior est organice in depositione, et econtra quanto minor est in depositione, tanto erit organice maior in elevatione et quanto maior est in depositione tanto minor erit organice in elevatione.
Ideoque modi mutantur in modos id est maiores in minores et minores in maiores.
Verbi gratia:
Semitonium regulare erit organice diapente cum duobus tonis sive in depositione sive in elevatione.
Tonus regularis organice diapente cum semiditono erit.
Semiditonus regularis organice diapente cum tono.
Ditonus regularis organice diapente cum semitonio.
Diatessaron regulare organice diapente.
Diapente regulare organice diatessaron.
Diapente cum semitonio regulare organice ditonus.
Diapente cum tono regulare organice semiditonus.
Diapason vero semper mutatur in equisonum.
Et notandum, quod modos, quos regulariter rarius, ut diapente cum semitonio et diapente cum tono, vel numquam, sicut diapente cum semiditono vel ditono admittimus, organa sepe et dulcius frequentant. Haec secundum usum hominum et exteriores sensus (id est, prout videre et audire possumus) protuli.