FENYX : ALTER THESAURUS SCRIPTORUM MUSICORUM

Anonymous

Rubrice brevis

Period: 14th

Source: G. Vecchi, "Anonimi Rubrice brevis," Quadrivium 10 (1969): 128-34, 128–34.

Electronic version prepared by Peter Slemon E, Jessica Sisk C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 2003.

Concordances
Lexicon musicum Latinum:
Anonymous: Rubrice breves
RUBR. BREV.
RISM:
F-SDI 42, 65v-66v
I-PIu 606 (IV.9), I/110
I-Rvat lat. 5322, 115v-116v
Save the TEI file of this treatise ! You can also download the full TML dataset.

[128]RUBRICE BREVES

I

Tempus perfectum

a) Tempus perfectum recte divisum in duodecim (3 x 2 x 2 / 12).

Tempus perfectam recte est illud in quo ponuntur duodecim semibreves que vocantur minime.

Si autem velocius cantaretur, sic quod plures quam duodecim ponerentur, diceretur plus quam perfectum.

Sex autem vocantur minores semibreves; tres vero maiores naturales; et sic una duarum duas partes habet temporis, que vocatur maior artificialis.

Et talis modus cantandi Italicus est, potius quam Gallicus, ut hic patet:

Exemplum 1.

[Anonymous, Rubrice brevis, 128]

[129][Anonymous, Rubrice brevis, 129,1]

b) Item tempus divisum in novem (3 x 3 / 9).

Item idem tempus in quantitate, ubi tres semibreves ponuntur pro tempore et vocantur maiores, ut supra dictum est; sed dividuntur in novem, et non in duodecim, que vocantur minime.

Et talis modus cantandi Gallicus est, potius quam Italicus, ut hic patet:

Exemplum 2.

[Anonymous, Rubrice brevis, 129,2]

[130]c) Tempus perfectum minus divisum in sex (3 x 2 / 12).

Tempus hoc perfectum est quantum ad divisionem, quia dividitur in tres partes et postea in sex et non ultra, propter suam velocitatem modi cantandi, sed quantum ad quantitatem est pro medietate temporis superioris perfecti divisi in duodecim; et dicitur tempus hoc minus perfectum.

Si autem istud tempus cantaretur rarius, sic quod aliquando possint septem vel octo semibreves poni pro ipso, et non perficere duodecim, diceretur quod esset maius perfecto minori, sicut supra dictum est de plus quam perfecto, ut hic patet:

Exemplum 3.

[Anonymous, Rubrice brevis, 130]

[131]d) Tempus perfectum minimum divisum in tribus (3/9 ; 3/9).

Tempus hoc perfectum est quantum ad divisionem, quia dividitur in tres et non ultra, propter suam velocitatem; sed quantum ad quantitatem sui est pro tertia parte temporis perfecti superius divisum in novem, et de ipso modo cantandi; et vocatur istud tempus perfectum minimum.

Est autem istud tempus pro medictate imperfecti divisi

in sex, qui dicitur senarius Gallicus, et de modo Gallico in quantitate.

Si rarius cantatur hoc tempus, dicetur maius perfecto minimo tres autem semibreves huius temporis vocantur minime, si una duarum caudetur, duas partes habet ipsius temporis prelibati et vocatur minor, ut hic patet:

Exemplum 4.

[Anonymous, Rubrice brevis, 131]

[132]II

Tempus imperfectum

a) Tempus imperfectum recte modi Italici divisum (2 x 2 x 2 / 12).

Hoc tempus dicitur imperfectum, quia dividitur in duas partes equales.

Hoc tempus imperfectum deficit a perfecto superiori diviso in duodecim in tertia parte; octo autem semibreves vocantur minime; quattuor minores, et due maiores naturales, ut hic:

Exemplum 5.

[Anonymous, Rubrice brevis, 132]

[133]b) Tempus imperfectum minus (2 x 2 / 12).

Tempus hoc imperfectum dicitur minus, quia dividitur in duas partes equales, post hec in quattuor; et propter suam velocitatem non possunt poni octo, sed bene partes ipsarum octo aliquando, et vocatur quadernarium, ut hic patet:

Exemplum 6.

[Anonymous, Rubrice brevis, 133]

c) Tempus imperfectum modi Gallici (2 x 3 / 9).

Hoc autem tempus dicitur imperfectum recte. Potest etiam velocius cantari, et tunc dicetur tempus imperfectum minus; [134]et rarius, et dicetur maius imperfecto recto. Hoc autem tempus imperfectum deficit a perfecto superius diviso in novem in tertia parte.

Dividitur autem istud primo in duas semibreves equales, quas dicimus maiores naturales; et ille due postea dividuntur in sex semibreves, que dicuntur minime, ut hic patet:

Exemplum 7.

[Anonymous, Rubrice brevis, 134]

This website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License. First published on December 13, 2025 by The Fenyx Group.