[173][VfM1:173; text: g, f, c, d, h, l, k, i, m, e, b, His poteris sollers ignotum discere cantum Scematibus super adscriptis sine voce magistri, Si magada chordam discriminet in monochordo. Haec et enim vocis repetet reflexio grata Symphoniis pariterque tonis diastemate bino.]
Consona quo variae resonet modulatio vocis,
Haec sibi congresso fit commutatio nervo,
Ut qua parte sua superat, superetur eadem.
Quadruplus est igitur, cuius subquadruplus exstat.
Ponitur his medius, duplex utrimque relatus,
[174]Et quibus est duplex, subduplus habetur eisdem.