Source:
Irving Godt and Benito V. Rivera, "The Vatican Organum Treatise: A Color Reproduction, Transcription, and Translation," in
Gordon Athol Anderson (1929-1981) in memoriam von seinen Studenten, Freunden und Kollegen, 2 vols. (Henryville, PA: Institute of Mediaeval Music, 1984), 2:293–345/11.
Electronic version prepared by Angela Mariani E, Benito V. Rivera C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1994.
Organum est cantus subsequens precedentem, quia cantor debet precedere organizator uero sequi, et cantor debet primitus finire. Quia nihil ualet organum per se nisi aliquis cantus sit cum organo. Vnde omne organum debet esse cum cum cantu, uel ad diatessaron uel ad diapente, uel ad diapason, uel ultra per diatessaron uel diapente. Videndum igitur que uoces reddant diapente uel diatessaron, uel diapason, et que non. Non enim omnes 4 uoces uel omnes 5 uel omnes 8, que in manu possunt assignari possunt reddere diatessaron, uel diapente, uel diapason, quia non quelibet 4 uoces reddunt diatessaron nisi per b rotundum, similiter
[294]nec quelibet 5 diapente nisi per b rotundum, nec quelibet 8 diapason nisi per b rotundum. Diatessaron enim semper debet constare ex duobus tonis et semitonio. Diapente ex tribus tonis et semitonio. Diapason ex 5 tonis et duobus semitoniis. Diatessaron dicitur a dia de, et tessaron 4. Diapente a dia de, et penta 5. Diapason a dia de et pan totum, uel pason 8. Quia soluerunt habere citaras ex 8 cordis. Vnde sciendum quod nulla vox supra perfecte sonat nisi in diapason. Vnde diapente et diatessaron concordant, quia faciunt melodiam aliquam, et discordant, quia non sunt in perfecta proportione.
[295]Vis in organo est, quod si aliquis cantus grauat nos in summitate manus uel organum, possumus descendere ad inferiorem partem manus, vt melius et perfectius fiat uel cantus uel organum. Et quandocumque addemus aliquid quod non debet addi, uel subtraemus, quod non debet subtrai, figura est, que vocatur sinemenon.
[296]Qualecumque autem organum cantus exigit in superiore parte manus, tale requirit in inferiori, licet quandoque fiat figuratum, vt hic admittendum et in hac alleluya Justus germinabit super hanc partem
[297]germinabit est figura, et super hanc admittendum et hoc sepe inuenitur in cantibus, et est maxima difficultas in organo. Tum nullus organizator debet hoc ignorare. Multa enim perturbatio uenit in superiore parte manus per b quadratum, vbi multi errant, quia semper oportet, quod, quando mi canitur in be fa b mi, quod aliud mi cantetur in f ut altum, et fa in g sol re ut, et re in e la mi, et alia non potest fieri, et ideo ponitur in b rotundum. Vnde oportet quod b rotundum habeat
[298]suas facturas per se et b quadratum suas.
De regulis organi.
Modo uideamus de regulis quibus ars ista regulatur. Si quis igitur ad dulcem organizandi modulationem animum applicare uoluerit, hanc regularum seriem sequatur. In primis de ascensu ordo progressionis seruandus est.
[299]I. Regula. Si cantus ascenderit duas uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 3 uoces et erit in quinta, vt:
[Vatican, 299; text: Fa re. Sol mi. La fa.]
[300]II. Regula. Si cantus ascenderit 3 uoces et organum incipiat in dupla, descendat 2 uoces et erit in quinta:
[Vatican, 300; text: fa mi. Sol fa. La sol.]
[301]III. Regula. Si cantus ascenderit 4 uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 5 uoces et cum cantu concordabit:
[Vatican, 301; text: Fa Sol ut. La re.]
[302]IV. [Regula]. Si cantus ascenderit 5 uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 4 uoces et cum cantu concordabit, ut in exemplo sequenti:
[Vatican, 302; text: Fa ut. Sol re. La mi.]
[303][Vatican, 303; text: la mi.]
[304]V. [Regula]. Nunc de descensu. Si cantus descenderit duas uoces et organum incipiat cum cantu, ascendat organum 4 uoces et erit in quinta, ut hic:
[Vatican, 304; text: Ut fa. Fa mi. Mi la.]
[305][Vatican, 305; text: Re sol.]
[306]VI. [Regula]. Si cantus descenderit 3 uoces et organum incipiat cum cantu, ascendat organum similiter 3 uoces et erit in quinta, ut hic:
[Vatican, 306; text: Re fa. Ut mi. Fa la.]
[307][Vatican, 307; text: fa la. Mi sol.]
[308]VII. [Regula]. Si cantus descenderit 3 uoces et organum incipiat cum cantu, ascendat organum 6 uoces et erit in diapason:
[Vatican, 308; text: Re fa. Ut la. Fa sol. Mi fa.]
[309]VIII. [Regula]. Si cantus descenderit 4 uoces et organum incipiat cum cantu, ascendat organum duas uoces et erit in quinta et hec regula debet esse ad re mi hoc signo *
[Vatican, 309; text: *Re mi. Ut re. Fa sol.]
[310]IX. [Regula]. Si cantus descenderit 5 uoces et organum incipiat cum cantu, ascendat organum 4 uoces et erit in dupla, ut exemplo sequenti:
[Vatican, 310; text: Mi la. Re sol. Ut fa.]
[311]X. [Regula]. Si cantus ascenderit duas uoces et organum incipiat in 5-ta, descendat organum 4 et erit cum cantu:
[Vatican, 311; text: Sol re. La mi. Mi fa. Fa ut.]
[312]XI. [Regula]. Si cantus ascenderit 3 uoces et organum incipiat in quinta, descendat organum 3 uoces et erit simile:
[Vatican, 312; text: Sol mi. La fa. Mi ut. Fa re.]
[313]XII. [Regula]. Si cantus ascenderit 4 uoces et organum incipiat in quinta, descendat organum in duas uoces et concordabit cum cantu:
[Vatican, 313; text: Sol fa. La sol. Mi re.]
[314]XIII. [Regula]. Si cantus ascenderit 5 uoces et organum incipiat in 5, descendat organum 5 uoces et erit in 5 sub cantu:
[Vatican, 314; text: Sol ut. La re.]
[315]XIV. [Regula]. Si cantus descenderit 2 uoces et organum incipiat in 5, ascendat organum in quinta et erit in dupla, ut hic:
[Vatican, 315; text: Re fa. Fa la. Mi sol. Re fa.]
[316]XV. [Regula]. Si cantus descenderit 3 uoces et organum incipiat in 5, organum ascendat duas uoces et erit in dupla:
[Vatican, 316; text: Mi fa. Sol la. Fa sol.]
[317]XVI. [Regula]. Si cantus descenderit 4 uoces et organum incipiat in 5, descendat organum similiter 4 uoces et erit in 5-ta:
[Vatican, 317; text: La mi. Sol re. Fa ut.]
[318]XVII. [Regula]. Si cantus descenderit 5 uoces et organum incipiat in 5-ta, descendat organum 5 uoces et erit in quinta:
[Vatican, 318; text: La re. Sol ut.]
[319]XVIII. [Regula]. Si cantus ascenderit duas uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 7 uoces et erit cum cantu, ut post:
[Vatican, 319; text: Fa re.]
[320][Vatican, 320; text: Sol mi. La fa.]
[321]XIX. [Regula]. Si cantus ascenderit 3 uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 6 uoces et erit cum cantu:
[Vatican, 321; text: Fa mi. Sol fa. La ut.]
[322]XX. [Regula]. Si cantus ascenderit 4 uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 5 uoces et erit cum cantu, ut hic:
[Vatican, 322; text: Sol ut. La re.]
[323]XXI. [Regula]. Si cantus ascenderit 5 uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 4 uoces et cum cantu concordabit:
[Vatican, 323; text: Fa ut. Sol re. La mi.]
[324]XXII. [Regula]. Si cantus descenderit duas uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 5 uoces et erit in quinta, ut hic:
[Vatican, 324; text: Sol ut. Fa mi. La re.]
[325]XXIII. [Regula]. Si cantus descenderit 3 uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 6 uoces et erit in quinta:
[Vatican, 325; text: La ut. Sol mi. Fa re. La ut.]
[326]XXIV. [Regula]. Si cantus descenderit 4 uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 7 et erit in quinta:
[Vatican, 326; text: La mi. Sol re. Fa ut.]
[327]XXV. [Regula]. Si cantus descenderit 5 uoces et organum incipiat in dupla, descendat organum 8 uoces et erit in quinta:
[Vatican, 327; text: La re. Sol ut.]
[328]XXVI. [Regula]. [Si duo puncta fuerint equalia et organum incipiat cum cantu, ascendat organum 5 uoces, erit in 5-ta:
[Vatican, 328; text: Re la. Mi mi. Ut sol.]
[329]XXVII. [Regula]. Si duo puncta erint equalia et organum incipiat in 5-ta, ascendat organum 4 uoces et erit in dupla:
[Vatican, 329; text: Re sol. Mi la. Ut fa.]
[330]XXVIII. [Regula]. Si duo puncta equalia erint et organum incipiat in dupla, organum descendat 4 uoces et erit in quinta, ut hic:
[Vatican, 330; text: Fa ut. Sol re. La mi.]
[331]XXIX. [Regula]. Si duo puncta erint equalia et organum incipiat in 5-ta, descendat organum 5 uoces et concordabunt:
[Vatican, 331; text: La re. Sol ut.]
[332]XXX. [Regula]. Si duo puncta erint equalia et organum incipiat cum cantu, ascendat organum 8 uoces et erit in dupla, ut post:
[Vatican, 332; text: Ut fa. Re sol.]
[333]XXXI. [Regula]. Si duo puncta fuerint equalia et organum incipiat in dupla, descendat [organum] 8 [uoces] et erit simile:
[Vatican, 333; text: Sol re.]
[334][Vatican, 334; text: Fa ut.]
[335][Supplement I]
[Vatican, 335; text: Re re. Re la. Sol sol. Mi sol. Sol mi.]
[336][Vatican, 336; text: Ut ut. Mi ut. Fa fa. Sol sol. La mi.]
[337][Vatican, 337; text: La la. Sol ut. Fa ut.]
[338][Supplement II]
[Vatican, 338; text: Ut re. Re mi. Mi fa. Fa sol. Sol la. La sol. Sol fa. Fa mi. Mi re. Re ut. Ut mi. Re fa. Mi sol. Fa la.]
[339][Supplement II, continued]
[Vatican, 339; text: fa la. La fa. Sol mi. Fa re. Mi ut. Ut fa. Re sol. Mi la. La mi. Sol re. Fa ut. Ut sol.]
[340][Vatican, 340; text: Re la. La re. Fa mi. Mi fa. Fa sol. Sol fa. Mi sol. sol mi. Re fa. Fa re. Re sol. Sol re.]
[341]Alleluia. Hic Martinus (A)
[Vatican, 341; text: Alleluya. Hic]
[342][Vatican, 342; text: Mar
[ti]nus pauper et modi-]