FENYX : ALTER THESAURUS SCRIPTORUM MUSICORUM

Anonymous

Cologne Organum Treatise

Period: 9th-11th

Source: Hans Schmid, ed., Musica et scolica enchiriadis una cum aliquibus tractatulis adiunctis, Bayerische Akademie der Wissenschaften, Veröffentlichungen der Musikhistorischen Kommission, Band 3 (Munich: Bayerische Akademie der Wissenschaften / C. H. Beck, 1981), 222–23.

Electronic version prepared by Andreas Giger E, Elisabeth Honn C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1997.

Concordances
Lexicon musicum Latinum:
Anonymous: Tractatus de organo cod. Coloniensis
ORG. Colon.
RISM:
D-KNa W 331, 215
D-KNd LII, 177v
F-VAL 337 (olim 359, 325), 54v (Fragment)
Save the TEI file of this treatise ! You can also download the full TML dataset.

[222]Diaphoniam seu organum constat ex diatessaron symphonia naturaliter derivari. Diatessaron autem est per quartanas regiones suavis vocum commixtio. Ergo ex hac collatione una quidem principali lege producitur, ut in quartanis locis vox voci resultet. Altera autem, ut in plerisque particulis ad finem sese voces diversae coniungant. Videlicet ubi colon in finali rectore consistit, vel in lateralibus eius, id est in subsecundo ipsius aut in supersecundo. Verum ut in finalitatibus vox ad vocem apte convenire possit, tertia quoque lex accedit: quatinus ubi colon vel commatis positio ad finalem usque rectorem descendit seu in alium ex praedictis lateralibus suis, organum inferius descendere non possit quam in illum usque sonum, qui a finali rectore fuerit subsecundus. Unde fit, ut plerumque haec lex tertia primae legi obviet et hoc obstante limite organum non semper quartanas regiones obtineat. Praeterea organum tres sibi sedes constituit, ut sit organum medium, organum superius, organum inferius. Medium vocatur organum, quod moratur circa finalem rectorem, organum superius, quod circa socialem [223]eius superiorem, organum inferius, quod circa socialem eius inferiorem. Cum fiant singula autem organa eodem legum iure, est interdum, ubi deficientibus naturalibus spaciis tertiana et secundana etiam collatione per quaedam membra abusivum organum ponimus. Poscit autem semper organum diligenti et modesta morositate fieri, et honestissime sacris canticis adhibetur.

This website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License. First published on December 13, 2025 by The Fenyx Group.