Source:Scriptorum de musica medii aevi nova series a Gerbertina altera, 4 vols., ed. Edmond de Coussemaker (Paris: Durand, 1864-76; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 2:78–115.
Electronic version prepared by Firoozeh Khazrai E, Angela Mariani C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1993.
Concordances
Lexicon musicum Latinum: Anonymous: Versus de musica
VERS. Ars humanas
RISM: CH-CObodmer 18845 (Ms. 77), 75-78v
F-Pn Lat. 10508, 156v-157v
I-Ma M. 17 sup., 25-27
I-Rv B 81, 87-90v
US-Wc ML 171 J 6 Case, 172r-v
CH-CObodmer 18845 (Ms. 77), 106r-v (Extraits)
I-Fn Conv. Soppr. F. III. 565, 82v-84 (Extraits)
I-Fr 652, 92v-94v (Extraits)
I-MC 318, 121-124, 126-156 (Extraits)
I-PCsa 65, 3ra (Extraits)
[78]Guidonis Aretini De modorum formulis et cantuum qualitatibus
Incipit epilogus [prosaicus] in modorum formulis et cantuum qualitatibus.
[Prooemium.]
Vocum modus, veterum editus voto, disgregatus a vero et recto cantionis genere, et in chromaticam mollitiem deductus, ob rationis penuriam, nunc ad priorem statum labore haud facili reductus est. Etenim quia ab auctoribus est editus moderaminis jamjamque gravitate carebat. Nec mirum; cum enim existerent quidam qui illum aurium arbitrio commiserint, quidam vero, potiori agentes consilio, rationi hoc assignarint; utrique, prout voluntas tulit, diversi diversa scripserunt. Itaque, prout possumus, rationis speculatores sequentes, breviter et strictim prosequamur.
[Capitula.]
I. De motione et vocis acumine seu gravitate.
II. De integritate et diminutione.
III. De consonantia seu neumis convenientia vocum earumdem.
IV. De affinitatibus diversarum vocum. De proprio vel adjectivo accidenti unicuique.
V. De modorum quatuor generibus eorumque participatione cum differentibus distinctionibus.
[79]VI. De formulis differentiarum, et earum proprietatibus.
I.
De motione et vocis acumine seu gravitate.
Vox est aer ictus auditu sensibilis quantum in ipso est. Omnis autem vox aut est continua aut divisa. Continua est ubi sic se vocem sequitur ordo, ut unius finis alteriusque principium discerni facile non possit; sicut fit cum in celesti arcu colorum spectamus habitudines. Sic enim rubeus cernitur ut tamen ejus initium vel finis comprehendi non valeat; sic et in reliquis. Divisa vero que singillatim profertur. Nulla vox fit, nisi motus precedat. Precedente autem motu, si fuerit velox, spissiores et acutiores reddit voces; si autem rarus, graviores et grossiores. Musica vox fit motione; motio autem habet in se tenorem qui quantitatem motionis exequitur, ita ut si motus fuerit brevis, perparvus existat et tenor; si major, ampliorem habebit tenorem. Musicus autem motus fit sex solummodo modis, id est: tono, semitono, semiditono vel triemitonio, ditono, diatessaron et diapente. Intueri ergo libet ut, secundum quod creverit motus, crescat et tenor; verbi gratia: ditonus duplum est tono; propterea et duplum habebit tenorem. Tenor autem est mora uniuscujusque vocis, quem et tempus grammatici in syllabis brevibus et longioribus superscribunt.
II.
De integritate et diminutione.
Ex supradictis autem motibus alii existunt integri, id est qui monochordum regulariter partiuntur, ut tonus et reliqui. Alii autem ab integritate deficiunt qui monochordum equis ponderibus dividi nequeunt, ut semiditonus. Tonus ergo integra dimensio est, quia per sequioctavam proportionem regularis monochordi partitionem assequitur; diatessaron vero per sesquitertiam; diapente autem per sesquialteram. Quapropter tonus omnis fit novenis passibus, diatessaron quaternis, diapente vero ternis. Diapason autem ubique fit duobus passibus, cum et vicissim sibi in consonantiarum partibus succedunt.
III.
De consonantia seu neumis convenientia vocum earumdem.
Omnis autem cantilena septem dissimilibus vocibus perficitur, ex quibus alie sunt consone, alie vero dissone. Prima itaque et quarta vox ternas in depositione ac binas in elevatione simillimas habent formulas. At secunda et quinta quatuor in depositione et unam in elevatione. Porro tertia et sexta quatuor ab inferioribus similes habent formulas, a superioribus nec unam. Post has quarta a septima dissociatur amplius, nec ullam retinent proportionem consonantiam ad se invicem. Itemque prima et quinta quatuor a superioribus similes habent formulas, a depositione autem neminem. Secunda vero ac sexta quaternis formulis similibus elevantur ac una deponuntur: unde et utraque proto scribitur. Tertia vero et septima ternas elevationes ac binas depositiones habent similes, et deuteri modi extant. Nam vero quarta cum octava unius in una elevatione conveniunt. Notandumque est quia he unius esse dicantur modi, habentes similes elevationes et depositiones, nullatenus tamen aliqua ex his, cum aliqua sibi depositione concordanti, elevatione concordat; aut convenienti in elevatione, depositioni concordat.
IV.
De affinitatibus diversarum vocum. De proprio vel adjectivo accidenti unicuique.
Unaqueque vero vocum habet aliquid proprium,
[80]dum earum affinitas non ex toto acumine vel gravitate concordant, et aliqua semper similitudine cum extraneis admiscentur, id est cum eis que alterius modi sunt, utpote D et A que affines sunt, id est unius modi, non sunt per totum similes, sed singillatim proprias retinent qualitates; id est dum D deponitur tono semitonio et iterum elevatur tono, semitonio, tritono et semiditono, usque ad aliud d actum. Itemque a ditono deponitur et semiditono, elevatur autem per tonum, semitonium et ditonum et alium semitonium et ditonum usque ad aliud a acutum. Sed satis nunc ostensam esse dissimilitudinem inter affines voces arbitror; nunc ab similium vocum edisseram similitudinem. Cum enim D sit protus, et G tetrardus, utraque tamen tono et semitonio et ditono deponuntur et ea symphonia que D continetur, si sit depositiva tantummodo, et G cani potest: quod exemplo patet in antiphona:
De modorum quatuor generibus eorumque participatione cum differentibus distinctionibus.
Sunt autem modi vocum quatuor, id est, protus, deuterus, tritus, tetrardus; qui et totidem subjugales habent. Et principales quidem autentos dicimus, subjugales plagas nominamus. Eorum differentia talis est: cum quilibet cantus octo vocibus ascendat, descendat vero quinque, atque inter omnes sint duodecim, una ex his bis annumerata graves; omnes cum aliquanta parte acutarum plagis attribuuntur. Porro autentis cuncte acute cum aliquantis gravium conveniunt. Notatoque quod sint tres vocum ordines, id est graves, medie et acute; ex quibus medie semper annectuntur utrisque; acute autem conveniunt authentis et graves plagibus; et sic semper tres ex ambabus partibus utrorumque sunt proprie. Differentiarum autem modorum horum formule secundum principia cantuum disposite sunt; ut quemadmodum finalis vox aliquem proprium modum metitur, sic et rationabiliter principia eorumdem cantuum aptiores sibi formulas coaptent, quatenus sit pulchra connexio que secundum proprios in unaquaque dirigatur motus. Quos motus nempe diximus fore sex, qui, dum tribus applicantur adherectionibus, in unoquoque modo diversas et ampliores et in quibusdam districtiores formulas efficiunt, secundum quod unicuique motiones cum adherectionibus adjungere possunt. Nec aliquis modorum ampliores permittitur habere formulas nisi que ex ipso regulariter generari poterint; ut sicut cautela permaxima in vocum modulis, dum qualitatibus et quantitatibus excreverint.
Quocirca musicus motus continet qualitatem et quantitatem. Quod si desierit qualitatem quantitatemve motus habere, jam non musicus motus erit. Qualitas autem motus est, utrum sit protus vel deuterus aut quilibet alius motus. Quantitas autem utrumnam sit duplus, sesquialter aut sesquitertius. Igitur qualitas in modorum speciebus, quantitas in magnitudine prescribitur motuum. Preterea et modorum diverse species non minima prepollent quantitate seu qualitate, dum unus in modum historie recto et tranquillo feratur cursu. Alter vero anfractis saltibus concinatur. Alius videatur garrulus, et sevus in sublime extollens audientium animos. Alter vero placidus letitiamque indicans morum. Quod cuique prudenti satis patebit, curare si studuerit.
VI.
De formulis differentiarum, et earum proprietatibus.
Diversas autem habent formulas singuli modorum
[81]quas regulariter sic de uno quoque producimus modo. Primo omnium constituatur musicus motus, in quo sit qualitas et quantitas, ex quo regularis oritur vox. Ex qualitate autem modi et ex quantitate singuli procreantur motus. Vox autem fit preposita, apposita et supposita. Que, dum simul permixte fuerint, regulares et probatissimas in unoquoque modo conferent formulas. Quod ut facilius pateat, figuram subjecimus quo facilior per oculos via sit.
[Igitur quia, ut dictum est, ejusdem conditionis quatuor et quatuor natura statiut, ita et note pene sunt eedem; solummodo tetracordorum differentia variorum versis caracteribus indicatur. Primus finalis seu terminalis [signum], dasian inclinum S, ad caput, ita: [signum].
Secundus finalis, C, versum ad caput, ita: [signum].
Tertius finalis I iota simplex et inclinum, ita: [signum].
Quartus finalis C demidium ad caput, ita: [signum].
Graves retroversi finales ita: [signa].
Superiores demissi finales, ita: [signa].
Excellentes demissi graves, ita: [signa].
Incipit de modorum formulis et cantuum qualitatibus.
Capitulum I.
Igitur protus decem habet regulares formulas, id est, sex prepositivas et tres appositivas et unam suppositivam. Et he quidem, que prepositive sunt, fiunt tono, ditono, semiditono, vel triemitonio et diapente. Appositive autem sunt que in eadem voce quam formula finitur, antiphone principium ponitur. Et he quidem duobus modis fiunt, id est aliquando in prima voce, id est ea que finem terminat; interdum in affinibus, in his videlicet que finali voci per sex supradictas consonantias conveniunt. Suppositive autem fiunt semiditono; et dicuntur suppositive eo quod fines formularum sub principia ducantur antiphonarum; prepositive vero eo quod preponant.
Quoniam vero protus duas diversas in una terminatione habere videtur formulas, libet intueri uberius quibus distinctionibus utreque discerni valeant, cum una ex eis sit autentica, altera plagalis; ut secundum quod in proto definitum fuerit, teneatur et in reliquis.
Formulas igitur autenti proti quinto loco a finali voce disponimus quod et in reliquis authentis similiter facimus.
Formulas autem ejusdem plage tertio a finali voce constituimus. Hinc itaque constituendum ut in plagis distinctionum fines vel principia nullo modo super formulas sibi attributas ponantur. Quod si evenerit mox in autenti transit potestatem, quia solis autentis licet intendere fines principiave distinctionum ad quintam. Et quemadmodum illicitum est plagis super proprias formulas distinctionum summam intendere; ita et autentis non est opportunum summam eorumdem plagarum vim transferuntur. Sicque singuli propriam amittunt vim, dum alterius nituntur assumere gradum.
Incipit prima pars primi modi.
Protus adest, denis formarum nexus habenis.
Que modum nectunt autentum undique totum:
He tibi sint cordi, jugiter habeantur in ore;
Has queso ne minuas; poteris si addere curas.
[CSII:81; text: Primum querite regnum Dei.]
[82][CSII:82,1]
I
[CSII:82,2; text: Gloria seculorum amen. Ecce nomen.]
In premissis antiphonis preposita est distinctio per ditonum; in subsequentibus apposita.
X
[CSII:85,1; text: Gloria seculorum amen. Leva.]
Erunt primi novissimi.
Ite, dicite.
Miserere mei, Deus.
Exi cito in plateas.
Scio cujus.
Vidi dominum.
Leva Jerusalem.
Ecce veniet Deus.
Hi sunt qui cum.
Mittens hec mulier.
Tunc precepit eos.
Vadam ad patrem.
Dominus dedit, Dominus.
Vos amici.
Sancti qui sperant.
Fontes et.
Explicit prima pars primi modi.
Capitulum II.
Secunda pars ejusdem modi incipit.
Superscriptus autem protus in voce quarta apud quosdam agitur cum omnibus formulis sibi assignatis. Quoniam autem C litteram, que apud veteres tertia habebatur, pro certo comperimus ex numerorum ratione fore primam; idcirco hunc protum in D, id est secunda littera, cum omnibus formulis assignatis disposuimus. Noluimus autem vocum modum in litteris mutare, ne error minus capacibus fieret permaximus. Hoc tantum studuimus ut ea vox, que, secundum numerorum rationem, prima erat, loco primo poneremus, et in monocordo prima affigeretur, servata sibi antiquitatis forma et specie.
Quoniam vero protum in secunda et sexta diximus esse voce differentem, tamen libet antiphonas, cum propriis formulis, iterum in autentum protum intexere eas solummodo que, penitus motuum positione recedunt a proto jam superius relato. Nec videatur absurdum, si parum permutari videatur a priori. Quem qui cupit, accipiat; qui autem noluerit minus compellitur: invidia solummodo ne agat: utatur vero quem libens exceperit.
Diverso numero pollet non nomine tantum.
Hic protus; proprias conceptus habere figuras.
Quas nec miscuit autento primo ordine fixo.
Consimili voce, discordet recto tenore.
[CSII:85,2; text: Gloria seculorum amen.]
Inter natos mulierum.
[CSII:85,3; text: Gloria seculorum amen. Cum induceretur.]
Consilium fecerunt.
Exaltata es gloriosa.
[CSII:85,4; text: Gloria seculorum amen.]
[86][CSII:86,1; text: Hodie Christus natus est.]
Quod si istas tres differentias nolueris sic cecinere, exemplo retrolatorum dicere potes, nihilque nocet.
[CSII:86,4; text: Gloria seculorum amen. Statuit et Dominus.]
Ego autem in justitia.
Ego autem in Domino.
Lex Domini nostri.
Iste introitus duorum modorum videtur esse; id est autenti proti et autenti triti et in quantum videre possumus. Rectius esse potest autenti triti quam proti, sed quia culpabimur veterum fore argumentatores, in singulis modis quod proprium habeat dicamus. In proto nullam proprietatem retinet aliam, nisi quod omnes suas distinctiones infra ipsius terminos coarctatur. Si ergo proti eam vis facere, erit ex supraposita differentia et terminabitur, sic:
[CSII:87,3; text: Gloria seculorum amen. Ego vos elegi.]
Notas mihi fecisti.
Amen dico vobis.
[CSII:87,4; text: Civitas Jerusalem. Ecce dominator. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.]
Finit modus primus.
Capitulum III.
Incipit modus secundus.
Qui grece dicitur plagis proti, id est, pars primi. Nam in ea voce finitur in qua et primus;
[88]nihilque ab eo differt, nisi quod graviores et minus acutas antiphonas recipit.
Plagarum tropi sociantur rite secundi.
Autenti formas retinent, semperque minores;
In quibus et proti primum contexere plagin
Libuit, ut recto succedant tramite cuncti.
Ardua hic spernit, media et graviora resumit,
Et se per duplas patitur constringere formas.
[CSII:88; text: Secundum autem simile est huic. Gloria seculorum amen. De Sion exibit.]
[CSII:89,4; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.]
Hic adnotandum est quod, secundum quosdam diligentius perspicientes, multe antiphone quarti modi, maximeque omnes que in duabus formulis subscribuntur, a multis pronuntiantur in voce prima. Que vox, quamvis deponatur duobus tonis ad similitudinem quarti modi, tamen propter elevationem videtur esse secundi modi, quia supradicte antiphone habent duos tonos in depositione et rursus tonum et semitonium in elevatione, quod proprium est primi modi prime vocis. Unde a quibusdam inter symphonias prime vocis annumerate
[90]sunt. Sed si modorum omnium qualitas intueatur et placet istas symphonias sub eadem regula constringi, magis pertinent ad tetrardum autentum quam plage deuteri vel proti. Certissime enim constat quod deuterus semitonio et non tono elevatur cum iste per tonum ac semitonium elevatur. Secundus modus pronuntiatus ergo a cantoribus erit primi modi prime vocis, quum licet eum deponi ad similitudinem deuteri et elevari ad similitudinem proti quia deuterus ommino caret. Et item plage proti esse non licebit quum quarto loco a finali voce omnes distinctiones mittit. Et jam differentiam naturalem cum plage proti non quarto, sed tertio loco a se differentias et distinctiones omnes recipiat. Finalis ergo vox hujus symphonie deponatur tono et mox apparebit certissime ea esse quarta modi septimae vocis. Notandum quoque est quia hi qui eam pronuntiant de plaga deuteri recipiunt in ipsam symphoniam juxta primam vocem duas diversas voculas, quod quia sit absurdum, nullus qui naturam vocum cognoscit ignorare poterit.
Igitur quemadmodum in proto autentico duas discretas facies depinximus et secundum quod in ipso deffinivimus in ceteris autentis convenire diximus sic et in plagis diversas et annumeratas distinximus partes. Habebit autem et plagis proti duas dissimiles fines id est, finales voces ex quibus prima descripta est nunc posterior subcribitur.
Currere qui cupis, ambobus gressibus ito.
Non bene properit ex imo claudicat is qui.
Sic modus in singulis melorum omnigene seccis.
[CSII:90; text: Gloria seculorum amen. Magnum Herodem.]
Benedicta es infir.
Unus est enim.
Principes sacri.
Accessit Jesus et tetigit.
Martyrum chorus.
Te unum.
Venite adoremus.
In Introitibus.
Multitudo languentium.
In Communionibus.
Ultimo festivitatis.
Responsorium Si bona suscepimus.
Finit plagis proti.
Capitulum IV.
Secundus modus incipit
Autentus deuteri.
Descriptos regulariter cum suis partibus protos superest, ut deuterus intexatur cum suis formulis tam autenticis quam plagalibus quas habet postpositivas tono ditono et diatessaron. Suppositas autem per semitonium et hic in autentis habet autem et appositas. Unde et quinque formulis constare videtur. Habet autem multas antiphonas que annomales esse videntur, ex quibus alie videntur plage tetrardi, alie vero plage triti. Ratione ergo non modica hic opus est, ut possint rectissime queque antiphone propriis aptare modis autentis aut plagis, nec alio permutentur.
Iste autem modus non adeo aliorum autenticam servat regulam; cum enim alii quinque habeant formulas iste insuper sex: unde et fines vel etiam principia distinctionem in sexto a se gradu constituuntur.
Quod non autoritate, sed ex necessitate habet: erat enim nimis difficile tres continuos tonos sine semitonio exprimere; idcirco postposita regulari vocum connexione necessitas est secuta.
[91]Phrygius modus est protus hypolydius deuterus estque
Hic aliter modus nescit distinguere vocum
Hic resonant celsa tantum spiramina quinto
Hic graditer sexto nec horum lege tenetur.
[CSII:91,1; text: Tertia dies est quod hec facta sunt.]
I
[CSII:91,2; text: Gloria seculorum amen.]
Dominus legifer noster.
Tollite.
Salva nos Christe.
Nemo te condemnavit.
Nemo tollit.
Quecumque ergo simile principium habuerint in hac aptabuntur formula; sed hec eadem formula obtinet alium principium. Que in his quidem, que premisse sunt, est preposita per ditonum; in his autem, que sequuntur, supposita per semitonium, ut pote:
Inter natos.
Sic eum volo.
Dominus rex.
Et cetere ad eumdem modum.
II
[CSII:91,3; text: Gloria seculorum amen.]
Si quis diligit me.
Cum esset rex in accubitu.
Mercenarius est.
Cum fortis armatus.
Si in digito dei.
Qui sequitur me.
Et intravit cum illis.
Ante diem festum.
Letamini.
Item in eamdem formula absimilitudo parvissima:
Alliga, Domine.
Adhesit anima.
Symeon justus.
Accipiens Symeon.
III
[CSII:91,4; text: Gloria seculorum amen.]
Tolle puerum.
Fidelis servus.
Herodes enim tenuit.
Malos male.
Ego sum pastor bonus.
Justus cor suum.
Hic est discipulus.
Querentes eum.
Elizabeth Zacharie.
[92]Cum repente.
Homo quidam fecit.
Domine patior.
Jerusalem, Jerusalem.
Tu Bethleem.
Sunt preterea plurime antiphonarum que hujus videntur formule, cum sint ex autento proto et prima voce; sic est: Pulchra es, et inter quas quidam autenti deuteri faciunt, non bene tonorum semitoniorumque positionem intuentes: vel idcirco eas deuteri faciunt quidam quibusdam D, E, F et G finales constitute in omnibus omnino modis vel vocum tropis indifferenter et improvide sint.
In hac enim regule formula deveniunt alii introitus qui parum perabsimiles sunt ut est:
[93]Confessio et pulchritudo.
Dum sanctificatus fuero.
Si iniquitates.
Miserere mei Deus.
In nomine Domini omne.
Domine dum egrederis.
Dicit Dominus Petro.
Nescio vos.
In Communionibus.
[CSII:93,1; text: Gloria seculorum amen.]
Quia meditabitur.
[CSII:93,2; text: Gloria seculorum amen.]
Scapulis suis.
Justate et videte.
Justorum anime.
Tu Domine servabis.
Responsorium Audite verbum Domini.
Versus Annuntiate et auditum.
[CSII:93,3; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.]
Hic notandum est quod tertius modus maluit contra omnem usum et regulam incipere suam differentiam in superiori sexta a suo fine quam in quinta, quia vox secunda que super ejus finem est quinta, quamvis ipsi fini possit convenire, discordabat tamen a sexta, a fine hujus toni, que est proxima voci secunde: consulte igitur agens modus tertius abjecit sororculam [sqb] ne vicinam amitteret C. Hinc apparet nullius esse modi illam vocem b quam quidam addiderunt in monocordo. Nam si illa regulariter adderetur, modus tertius hanc penuriam non pateretur.
Explicit deuterus authenti.
Capitulum V.
Deuterus plagis ejus incipit.
Deuterus perstrictus in quinis formulis subinde texatur ipsius plaga que quondam apud quosdam novenis constitutionibus habitudines suorum instituerat melorum. Nunc autem abstractis tribus que proti et tetrardi erant, applicitas sibi sufficere possunt senas; detractas autem propriis autentis reddimus quo cuncta suis melius concinant melis. Differentie deuteri plage proprie sunt ea que habent antiphonas.
[94]Vigilate.
Rubum quem viderat.
Justi autem.
Fidelia.
Syon.
Omnes autem vos fratres.
Reliqui autem.
Ante me non est.
Benedicta tu.
Post partum.
Predictorum sunt autentuum:
Deuterus in quinis subactus congrue piris
Ipsius adstrictim curratur ordine plagin
Que quondam lembis cantus fulcare novenis
Immensus pelagus multi quoque ciere motus
Consint in senis graditer inclita tribus adeptis.
[CSII:94,1; text: Quarta vigilia venit ad eos.]
I
[CSII:94,2; text: Gloria seculorum amen.]
Vigilate animo.
Turba multa.
Credo videre.
Sancta Maria.
In his apposita est formula et in eorum similibus.
Ceterum subsequentibus fit supposita ut in his antiphonis.
Maria et flumina.
Omnes gentes.
Tria sunt munera.
Sic veniet.
Mentem sanctam.
Anxiatus est in me.
Habitabit.
Lux perpetua.
Sanctissime confessor.
Pater sancte
Sanctum et verum.
Laudabo Dominum.
Scitis qui me tradit.
Duo homines.
Ostendit sancti
Precedens formula partim semitonio est supposita, partim apposita: subsequens autem diatessaron preponitur. Igitur in formarum positionibus curandum que et quibus motibus sint preposite vel apposite aut supposite.
II
[CSII:94,3; text: Gloria seculorum amen.]
Rubum quem viderat.
Secus decursus.
Appenderunt mer.
Innuebant.
Biduanas.
Ambulabunt mecum.
[95]Et hec quidem ut superior prima semitonio est supposita, ut in his apparet antiphonis:
III
[CSII:95,1; text: Gloria seculorum amen.]
Justi autem ipsi.
Saulus autem tremens.
IV
[CSII:95,2; text: Gloria seculorum amen.]
In domum Domini.
Fidelia.
A viro iniquo.
In mandatis.
Nisi diligenter.
V
[CSII:95,3; text: Gloria seculorum amen.]
Syon noli tardare.
Vade jam et noli.
O mors ero.
Factus sum sicut.
VI
[CSII:95,4; text: Gloria seculorum amen.]
Diligebat autem.
Homo erat.
Pater peccavi.
Hinc inter proprias hujus plage formulas et alie describuntur que nullatenus hujus esse possunt, sed sunt autenti tetrardi, quas si in hoc modo subjungere velis, erit talis error ut ejus finalis vox sit A qua protus regitur. Ac demum ipsum a semitonio elevatur que tono regulariter elevabatur. Quapropter nec pervalent esse plage deuteri propter supradictas causas. Sed sunt quidam qui eas proti plage esse putant; sed non sunt quia secundum usualium cantuum attestationem perhibetur minime plagis protus super tertiam a finali voce distinctiones recipit, in istis antiphonis prevaricatur. Propter dissolutionem ergo distinctionum et modorum in vocibus promutiationem minime utrisque conferetur plagis; sed autento tetrardo aptius coaptabitur.
In Introitibus.
I
[CSII:95,5; text: Gloria seculorum amen.]
Omnis terra.
Intret in conspectu.
[96]Salus populi.
Protector noster.
Predictis introitibus formula sit suppositiva semitonio, et paululum subsequentes premittantur ita ut sit appositiva ut in appositis introitibus.
Sicut oculi servorum.
Deus in nomine tuo.
Judica me Deus.
Eduxit eos Dominus.
Exaudivit Deus.
Subsequitur unus introitus qui vitiose inchoatur, ita ut magis appareat autenti esse deuteri aut plage tetrardi, id est Accipite jucunditatem; inchoabitur ergo sic melius.
[CSII:96,1; text: Accipite jucunditatem.]
II
[CSII:96,2; text: Gloria seculorum amen.]
Prope esto Domine.
De necessitatibus meis.
Judica Domine nocentes.
Hujus finis vitiose canitur in septimo, sed sic melius in quarto pronuntiatur.
[CSII:96,3; text: Virtus salutis mee.]
Idem in introitu: Nos autem gloriari opportet satis patet:
III
[CSII:96,4; text: Gloria seculorum amen.]
Reminiscere.
Resurrexi.
Misericordia Domini.
In volontate tua.
Et reliqui ad eumdem modum incipientium se:
In Communionibus.
[CSII:96,5; text: Gloria seculorum amen.]
Exulta satis filie.
Magna est gloria ejus.
Vidimus stellam.
Tanto tempore.
Feci judicium.
Acceptabis sacrificium.
Jerusalem que edificatur.
Ab occultis meis.
Semel juravi.
Dilexisti justitiam.
Per signum crucis.
[97]Inclina aurem.
Tollite hostias.
Memento verbi tui.
Benedicimus dominum celi.
Pater cum essem cum eis.
Responsorium Petre, amas me.
Versus Symon Joannis.
[CSII:97,1; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.]
Explicit plagis deuteri.
Capitulum VI.
Incipit authentus tritus.
Post proti deuterique digestas ordine formas tam plagales quamque autenticas triti ac tetrardi vim usque indagini debentur. Ex quibus primus duplex et ulterior simplex habetur. Ex supradigestis autem tropis vel tonis, qui similiter duplices habentur, is modorum in omnibus dignitatem sortiebatur nominis qui in elevatione pluriorbus pollebat tonis. Isque in tantum judicabatur minimellus cui pauciores in elevatione aderant toni, ut nec nomine arbitraretur dignus quod in trito minime observatur, sed minor nominis dignitatem adeptus solita caruit major. Igitur, ut in ceteris major hic primatum teneat, notandum est minorem tetrardicam habere vim, sed in elevatione, non in depositione.
Troporum quintus tritus agricole dictus
Insequitur splendens croceo rubroque colore
Hic monstrat ceteros super signacula notos
Deuterum et protum subscripto ordine primum
Claviger ac fortis reserat sic ostia vocis.
Nota quod finis quinti modi noviter emendatus est ad proprietatem ejusdem toni, quia ille finis qui in usu erat non poterat esse hujus toni, nisi finiretur voce tertia. Quod si fieret, quantum ad elevationem pertinet, nulla differentia esset inter autento tetrardo et trito.
[CSII:97,2; text: Quinque prudentes intraverunt ad nuptias.]
I
[CSII:97,3; text: Gloria seculorum amen.]
[98]Vox clamantis.
Montes et omnes.
Letamini.
Solvite templum.
Exultabunt omnia.
In predictis antiphonis et earum similibus formula hec est apposita; in subsequentibus autem erit similiter apposita.
II
[CSII:98,1; text: Gloria seculorum amen. Ecce dominus veniet.]
III
[CSII:98,2; text: Gloria seculorum amen.]
Ponent Domino.
In sole posuit.
Elevamini.
Celi aperti sunt super.
Non mihi solo.
In Introitibus.
I
[CSII:98,3; text: Gloria seculorum amen.]
Loquebatur Deus.
Domine refugium.
Verba mea.
Exaudi, Deus, orationes.
Ecce Deus adjuvat me.
II
[CSII:98,4; text: Gloria seculorum amen.]
Circumdederunt me.
Letare Jerusalem.
Miserere mei Deus.
In Communionibus.
[CSII:98,5; text: Gloria seculorum amen.]
Servite Domino in.
Non vos relinquam.
Intelligite.
Justus Dominus.
Tu mandasti.
Pacem meam do.
Unam petii.
Dico vobis.
Domus mea.
Responsorium Hodie nobis de celo.
Versus Gloria in excelsis.
[CSII:98,6; text: Gloria patri et filio et]
[99][CSII:99,1; text: spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.]
Explicit authentus tritus.
Capitulum VIII.
Incipit plagis triti.
Prefatus ergo tritus qui vocum aliorumque modorum est quasi formator et ostensor coloribus tinguitur croceis et rubris ut eo modo ceteros circa se signet signalos quibus ipse cernitur coloribus. Fit autem interdum per duos adjecto semitonio; aliqui vero per tres cum semitonio adjuncto. Superior autem pars semitonii tritum et inferior deuterum sonat. Cumque duabus insit vocibus plagale quoddam ex una resonat, autenticum ex altera. Etenim cum super se duos acceperit tonos et semitonium, antiphonas, responsoria, introitus, communiones et omnia pene que in ipso esse possunt plagalia facta; autentica autem nunquam aut rarissime. Item cum fuerit trium tonorum ac semitonii ejus elevatio in ipso autentica sunt, minusque plagalis esse potest. Igitur tritus trium tonorum autenticus et duorum plagalis nihilominus est servans sibi propriis locis, ut nec autenticus plagalem recipiat, nec plagalis autenticum. Cum tritus duorum tonorum accipiet autenticam vim aptissime coaptabitur tetrardo autento per distinctiones et superiores motus, quod suis in locis explicabitur. Plagis autem tritus interea propria in voce finitur que duobus elevatur tonis. Interdum in affini que predictam elevationem habet, in eo tamen differunt quod ille semitonio deponitur iste autem tono.
Simplicior casus quam strictas possidet amplas
Tertia plagarum districte et prima sub una
Regula formarum variisque insistere vocum
Ordinibusque solent fusco colorare alieno
Sub modulo trium referetur tertia vocum.
[CSII:99,2; text: Sexta hora sedit super puteum. Gloria seculorum amen.]
Ipse invocavit.
Verbum caro factum.
Notum secundum.
Serve nequam.
Hodie intacta.
O admirabile.
Occurrit beato.
Virgo hodie.
Nesciens mater.
Fluminis impetus.
Benedictus Deus.
[100]Eructavit cor meum.
Si ego verus Christi.
Vobis datum est.
Alleluia.
Noli flere.
Modicum et non.
Nimis exaltatus es.
Non turbetur cor.
Dominus in Sion.
Dominus in celo.
Adorate Dominum.
Que mulier.
Ponens Petrus.
O quam gloriosum.
Exaltabuntur.
In Introitibus.
I
[CSII:100,1; text: Gloria seculorum amen.]
Hodie scietis.
In medio ecclesie.
Sacerdotes Domini.
Esto mihi in deum.
Quasimodo geniti.
Cantate Domino.
Justi epulentur.
Respice in me.
Omnis gens.
Exultate Deo.
Dixit Dominus ego.
Requiem eternam.
II
[CSII:100,2; text: Gloria seculorum amen.]
Os justi.
In Communionibus.
[CSII:100,3; text: Gloria seculorum amen.]
Diffusa est gratia.
Ecce Dominus veniet.
In splendoribus.
Quinque prudentes.
Qui me dignatus est.
Qui manducat.
Pascha nostrum.
Surrexit Dominus.
Mitte manum.
Posuisti Domine.
Tu es Petrus.
Simon Joannis.
Honora Dominum.
Dixit Andreas.
Circuibo et immolabo.
Iste due communiones, que sequuntur, id est Panem de celo et Anima nostra proprie sunt de quinto tono et de secunda differentia.
Preter hos cantus qui subter descripti sunt, qui esse possunt in ea voce que duobus intenditur tonis, et remittur semitonio et duobus tonis vel etiam tribus, sunt alii perplures qui esse non possunt,
[101]nisi in ea voce que elevatur per duos tonos et deponitur tono et semitonio, ut est G. Quod cum venerit multis erit inpromtum utrum autento deutero an plage tetrardi seu triti conferantur. Prudentia autem in brevi plura patebit.
Responsorium Aspiciebam. Potestas ejus.
[CSII:101; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.]
Multa responsoria sunt ex isto modo quo magis finiuntur in tetrardo quam in trito, sicut est: Ego sum id quod sum.
Pars tertia plagarum explicit.
Capitulum IX.
Tetrardus authentus incipit.
Premissi ergo modi cum subsequentibus ex diapason consonantie existunt speciebus, quos tropos vel tonos nominamus. Est autem constitutio in totis vocum ordinibus gravitate differens aut acumine. Constitutio vero est plenum veluti modulationis corpus consistens ex consonantiarum conjunctione, quale est diapason vel diapente vel diatessaron aut diapason et diapente vel bis diapason. Unde et quasdam in autentis ac plagis symphonias reperimus que ex sola diatessaron aut ex sola efficiuntur diapente vel diapason, quarum perfectissima diapason est que ex toto autenticum aut ex toto plagalem efficit cantum. Ex diatessaron vero et diapente medius efficitur modus qui nec autenticam nec gravem proprie reddit partem cantilene. Unde cujusmodi fuerit discerni non valet utrum autento aut plage conferri valeat, nisi ex distinctionibus. Ex diapason ergo et diapente efficitur modus qui et autenticam et plagalem unisone resonat quantitatem. Igitur, ut in ceteris, et in trito forme cum propriis antiphonis in autento inferantur tetrardo quas necesse est ut propositas, appositas et suppositas habeat. Propositas per tonum, ditonum, semitonium et diapente que simul quinque fiunt: duas scilicet per tonum et unam per semitonium, unam vero diapente, quintam vero per ditonum. Suppositas autem per tonum duas, et unam per semiditonum; una autem fit apposita. Adnotandum etiam quod aliquando superscriptus tetrardus in voce tertia finitur que trito adscribitur, etsi in antiphonis tantum cui propriis subjungendus est psalmus perparvissime ab aliis sejunctus sonat autem sic.
[102][CSII:102,1; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.]
Verbum caro.
Jerusalem gaude.
Jerusalem respice.
Ascendo.
Laudem dicite.
Accipite spiritum.
Quomodo fiet.
Predictas autem antiphonas non in propriis differentiis disposuimus, sed ostendimus cujus vobis sint, et quomodo earum psalmi a ceterarum antiphonarum psalmo ejusdem modi discordent. Inter alias autem antiphonas in differentiis propriis subscribuntur.
Ultimus autentus tetrardus grece vocatur
Corpore detractas in cujus reddere formas
Perplacuit certis, valeant quo ciere phtongis
Pullulat ex proto et trito nam sub super hisque.
[CSII:102,2; text: Septem sunt spiritus ante tronum Dei.]
I
[CSII:102,3; text:Gloria seculorum amen.]
Jerusalem gaude.
De celo veniet.
Magnificat.
Afferte Domino.
Redemptionem.
Mirificavit.
Non sunt loquele.
Qui me dignatus est.
Ad te de luce.
Ecce ascendimus.
Lucia virgo.
Ego rogavi.
Venite, benedica.
Non totis manibus.
Statuit ea.
Dum tribularer.
In pace factus est.
In Gallilea.
Cito euntes.
Maria stabat.
Venit Maria.
Helena sancta.
Sebastianus.
Dixit Romanus.
Valerianus in cubi.
Interrogatus.
Martinus adhuc.
Martine misit nos.
[103]Beata Cecilia.
Et erexi Jacob.
Erumpant montes.
Sunt quidam qui ex principio harum antiphonarum aliam colligere nituntur differentiam, sed hec mihi inutiliter fore videtur. Sunt autem he et hec earum differentia.
II
[CSII:103,1; text: Gloria seculorum amen.]
Jerusalem.
Ecce apparebit.
Ecce mitto.
Joseph fili David.
Lapides torrentes.
Christo quotidie.
Vade Anania.
Juravit Dominus.
Dixit pater familias.
Pro timore autem.
Si manseritis.
Si cognovisceris.
Philippe quomodo.
Agatha.
Ego veritatem dico.
Ascendo ad patrem.
Audistis quia dictum.
Dixit Dominus ad cultorem.
In finem discordat; cum enim sit ex isto tono, quidam eam finiunt in quarto, sed sic melius prolata sonat.
[CSII:103,2; text: Ut quid etiam terram occupat.]
Cum vocatus.
Oculi tui.
Assumpta est.
Te gloriosus.
Sancte trinitatis.
Videntes stellam.
Concede nobis.
Vidit Jacob.
Sacerdos Domini.
Custodi me.
III
[CSII:103,3; text: Gloria seculorum amen.]
Facta est cum.
Angelus ad pastores.
Pastores loquebantur.
Veterem hominem.
Puer qui natus est.
Ingressus est Angelus.
IV
[CSII:103,4; text: Gloria seculorum amen. Si coram hominibus.]
[104]Electus a fratribus.
Ingenua sum.
Discerne causam.
Helena Constantini.
Exortum est.
V
[CSII:104,1; text: Gloria seculorum amen.]
Stella ista.
Dixit Dominus.
Dives ille.
Ingressus.
Vivit Dominus.
Cum Angelis.
Et valde mane.
Quid me queritis.
Serve bone.
Vide Domine.
Benedicam te.
VI
[CSII:104,2; text: Gloria seculorum amen.]
Domine ostende nobis.
Quo progrederis.
Confortatus est.
Clamaverunt.
Benedicta.
Pretiosa.
Loquebantur.
Recordam mei Domine.
VII
[CSII:104,3; text: Gloria seculorum amen. Omnes sicientes.]
Iste due differentie que sunt in finem hujus modi ipsius sunt cum subjectis antiphonis, sed vitiose hactenus dicte sunt propter errorem finis antiphonarum; in quarto tono, nunc autem sic eorum finis dicendus est:
[CSII:105,3; text: Dei genitrix intercede pro nobis.]
In Introitibus.
I
[CSII:105,4; text: Gloria seculorum amen. Puer natus est.]
Oculi mei semper.
Aque sapientie.
Venite benedicti.
Ne timeas.
[106]Respice domine.
Judicant sancti
Populi Sion.
Deus in loco sancto suo.
II
[CSII:106,1; text: Gloria seculorum amen.]
In virtute tua.
Probasti Domine.
Protexisti me Deus.
Viri Galilei.
Expecta dominum.
Audivit dominus.
Ne derelinquas me.
Deus in adjutorium.
Adorate deum.
Miserere mei Deus.
In Communionibus.
I
[CSII:106,2; text: Gloria seculorum amen. Vox in rama audita.]
[CSII:106,4; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.]
Finit autentus tetrardus.
Capitulum IX
Plagis ejus incipit.
Descriptis etiam tropis tam authenticis quam plagalibus ultimi restat plagalis pars quam pre
[107]omnibus aliis partibus optamus et diligimus. Dulcior etenim cunctis fertur modis et, ut figurate loquamur, cum a primo usque ad sextum labores hujus vite significentur, cum jam ad septimum venitur, in quamdam transitur theoricam et contemplativam vitam, sed que adhuc carne gravatur.
Octava autem pars in omnibus perfecta est et transcendit labores et erumnas, nec jam dedita est lamentis, nisi his qui amore superno fiunt. Unde et difficile et ineptum est ex eodem modo fieri lamentabile carmen.
Sed libet in finem operis intexere quevis unicuique accidat parti; per protum etenim melius ostendimus qualitates vel historias alicujus rei. Per plagin proti orare vel petere aliquid possumus. Per deuterum vero dignitates vel qualitates animorum indicere possumus. Per plagin ejusdem deuteri magnifice aliquid extollere possumus. Per tritum autem actio unius cujusque exprimitur. Per plagam vero ejusdem triti repietatio ac lamenta opportet fieri. Per tetrardum autem beatitudo exprimitur; sed que adhuc carne gravatur per ejus vero subjugalem eterna quies et habitudo exprimitur.
Quia ergo diximus quod unicuique modo conveniat quomodo vel quot distinctiones habeat hic ultimus videamus. Habet prepositas per tonum et reliquias species duas. Appositas duas et una ex appositis interdum et preposita per diatessaron, aliquando per diapente; suppositam unam. Affinitate autem conjungitur autento deutero et plagis triti. Unde et minus capacibus tam perfusus error sit ut multa mela que sunt deuteri modi faciant in sexto aut octavo, et ea que sunt sexti faciant in deutero aut plagali tetrardo fitque error maximus ignorantes quod cui tribuere possint. Quaproptern necesse est, ut quibus signis eos perfecte discernere possimus proponamus et hec melius per distinctiones et vocum longitudinem ostendimus. Deuterus autentus distinctiones mittit in septimam vocem hoc est G, et in secundam acutam que est [sqb]; et vox acuta prima que est a semper habet longam, nisi cum [sqb] secunda acutarum distinctionis accerperit ascendens ab imo. At plagis triti finali voce fere omnes distinctiones mittit rariusque in teria super se; sub se autem tanto frequentius quanto et liberius. Tono vero numquam super se distinctiones habebit. Plagis autem tetrardi distinctiones facit supra et super suam finalem vocem tono quod alii penitus carent. Hec habet secundam vocem, id est [sqb], usque in semet longam nisi cum plage triti admiscetur et hoc modo nisi in prolixionibus melis. Ergo deuteri autenti distinctiones quibus supremi affines mandat sunt ii. Tetrardus in G deuterus ignobilis in [sqb] aliis affinibus supremis non meminiscitur. Plagis autem triti rarissime usque tertie super se transmittit sub se uberius, alias proximo tono. Inter hos autem et terardus proprias habet distinctiones, id est sub se proximiorem tritum super viciniorem protum in quibus bene distinguitur ab aliis modis.