Source:Guidonis Aretini "Regulae rhythmicae", ed. Joseph Smits van Waesberghe and Eduard Vetter, Divitiae musicae artis A/IV (Buren: Knuf, 1985), 92–133.
Electronic version prepared by Sergei Lebedev E, Elisabeth Honn C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1995.
Signum est sequentis neumae, quo loco ponenda sit,
Suo loco ne ponatur, cum necesse fuerit.
Quamvis autem quisque cantum personet memoriter,
Si non cunctos eius motus vel sonos memoriter,
Qui et quales sint, persentit, nil se dicat sapere.
Hactenus latentes musas in lucem produximus,
[122]Et benivolis praestantes invidos offendimus
Ad honorem summi dei, per quem sumus, vivimus.
____________________
Constitutionum formas breviter aperiam:
Aliquorum sic sonorum nominatur copula,
Cum intensio est sola vel contra remissio.
De duobus erit sonis prima constitutio,
At secunda fit de tribus, tertia de quattuor,
Quarta vero fit de quinque vocibus quibuslibet;
[123]Quarum prima extat simplex, duplicatur altera,
Tertia varietates quattuor inclamitat,
Quarta octo sonat modis diapente consonis.
Uni constitutioni modulis in omnibus
Vox si una adiungatur, modi fiunt totidem;
Tollas sonos si secundos, rursus fiunt totidem.
Constitutio sic omnis nascitur ex altera;
Nam et prima dat secundam et secunda tertiam
Tertiaque facit quartam; haec ut monstrat pagina:
[124][DMA A/IV:124; text: constitutiones et moduli vocis primae, constitutiones et moduli vocis secundae, constitutiones et moduli vocis tertiae, quarta constitutio habet modulos octo et continet omnes superiores constitutiones, tertia constitutio habet formulas quattuor, secunda constitutio habet formulas duas, prima constitutio simplex, prima, secunda, tertia, quarta, A, B, C, D, E, F, G, %, I, II, III, IIII, V, VI, VII, VIII]
[125]Sonis est in quibuscumque regulae concordia,
Constitutionum formas quaslibet associant,
Donec spatia formarum diapason reprimat.
Spatiosis namque formis maximeque vacuis
Raro utimur in cantu; breviores spatio
Atque minus interruptas frequens usus approbat.
Cumque formae sint maiores factae de minoribus,
Non est dubium, quod si quis minimas cognoverit,
De maioribus nequaquam dubitare poterit.
[126]Rursus qualibet in forma magna sit varietas,
Si vox quaelibet in cantu modo simplex resonat,
Modo semet repercussa duplicat vel triplicat.
Voces deinde affines quas demonstrat regula,
Harum constitutionum non spernit concordia,
Quin sit idem semper melum in una et altera.
[127][Feci regulas apertas, et antiphonarium
Regulariter perfectum contuli cantoribus,
Quale numquam habuerunt reliquis temporibus.
Precor vos, beati fratres, pro tantis laboribus,
Pro me, misero Guidone, meisque adiutoribus
Pium deum exorate, nobis sit propitius.
Operis quoque scriptorem adiucate precibus;
Pro magistro exorate, cuius adiutorio
Auctor indiget et scriptor. Gloria sit domino.
Amen.]
[128][APPENDIX]
[Omnibus ecce modis descripta relatio vocis.
Est tonus in numeris superantur ut octo novenis,
Semitonus cuius de nomine nomen ademit.
Ditonus atque semis diatessaron omne replebit,
[129]Idque facit notum quadro discrimine totum.
Cui superadde tonum, videas diapente sonorum
Atque tribus fissum totum signabit idipsum.
In medio summae diapason nectit utrumque,
Namque sonum duplicem simplo sed reddit eundem.
Adde duplex senos videas motus diatriton,
Ditonus et semis quia ditonus alter habetur.
Motibus his cursum faciet sine musica nullum.
[130]Est aliquid fatum numero modulante relatum,
Idque latet fixum, patet intendendo remissum.
Est modus ad reliquos ptongi collatio ptongos.
Dant collata modum sibimet discrimina vocum.
Quam tonus et semis sequitur vox protus habetur.
Deuterus et tritus quid sit, sapit ordo vicinus.
Hisque tono tantum placuit differre tetrardum,
[131]Ditonus et semis cuius mox iura sequuntur.
Musica vox horum nulla est sine lege modorum,
Quos tantum vulgus sentit de fine petulcus.
Quattuor autenti plagas geminantur adepti,
Ni quartus simplex septem discrimina firmet,
Unde poeta canit septem discrimina vocum,
Septimus octavo similis quapropter adhaesit.
[132]Ex quibus autenti grave sunt discrimen adepti,