Explicatio litterarum et signorum, quae in sequentibus versibus occurrunt.
[GSII:149,1; text: E (e) voces unisonas aequat. S. semitoni distantiam signat. T. toni differentiam tonat. S. cum T. semiditonum statuit TT (tt) duplicata ditonum titulat. D (d) diatessaron symphoniam denotat. [Delta] ([Delta])elta diapente consonantiam discriminat. [Delta] ([Delta])elta cum S. bina cum tritono limmata docet. [Delta] ([Delta])elta cum T. quaternos cum limmate tonos, maximum videlcet in cantilenis nostris phthongorum intervallum determinat. Sed hae notae cum punctis remissas, sine punctis intensas vocum differentias discernunt praetexatas. tt, ts, te, et, t[Delta], [Delta]s, [Delta]t, dt]
II.
VERSUS HERMANNI AD DISCERNENDUM CANTUM.
Versus atque notas Herimannus protulit istas,
Pandat ut ad notum cuique exemplaria vocum.
[GSII:149,2; text: Ter tria iunctorum sunt intervalla sonorum, Nam nunc unisonas exaequat vocula phthongos: t. ts. d, s, [Delta]. e]
[150][GSII:150,1; text: Nunc prope consimilem discernit limma canorem: Nunc tonus affini tribuit discrimina voci: Nec non assidue coniuncti limma tonusque: Et duo saepe toni pariter sibi continuati: Saepeque dulcisonas modernans diatessaron odas: Et crebro grate mulcens aures diapente: Interdumque toni bino cum limmate terni: Ac quandoque tonis connexum limma quaternis. Haec si voce notisque simul discernere noris, Quemvis distinctum potes his mox pangere cantum, Discernendo thesin sine praecentore vel arsin. e, t, s, tt, ts, te, et, t[Delta], [Delta]s, [Delta]t, dt, [Delta][Delta]. [Delta]]
Ter terni sunt modi, quibus omnis cantilena contexitur: scilicet unisonus, semitonium, tonus, semiditonus, ditonus, diatessaron, diapente, semitonium cum diapente, tonus cum diapente, ad haec sonus, diapason. Si quem delectat, eius hunc modum esse agnoscat. Cumque tam paucis clausulis tota harmonia formetur, utilissimum est, eas alte memoriae commendare, nec prius ab huiusmodi studiis quiescere, donec vocum intervallis agnitis harmoniae totius facillime queat comprehendere notitiam.
[GSII:150,2; text: Ter tria iunctorum sunt intervalla sonorum. t, ts. d, [Delta]. e,]
[151][GSII:151; text: Nam nunc unisonas exaequat vocula phthongos: Nunc prope consimilem discernit limma canorem: Nunc tonus affini tribuit discrimina voci: Nec non assidue coniuncti limma tonusque: Et duo saepe toni pariter sibi continuati: Saepeque dulcisonas modernans diatessaron odas: Et crebro grate mulcens aures diapente: e, d, t, s, ts. tt. [Delta], [Delta][Delta].]
[152][GSII:152; text: Interdumque toni bino cum limmate terni: Ac quandoque tonis connexum limma quaternis. Haec si voce notisque simul discernere noris, Quemvis distinctum potes his mox pangere cantum, Discernendo thesin sine praecentore vel arsin. Ter terni sunt modi quibus omnis cantilena contexitur, scilicet unisonus, semitonium, tonus, semi-, d, [Delta]s. ts, t, e. [Delta]t. ed, tt,]
[153][GSII:153; text: ditonus, diatessaron, diapente, semitonium cum diapente, tonus cum diapente, ad haec sonus diapason, si quem delectat, eius hunc modum esse agnoscat. Cumque tam paucis clausulis tota harmonia formetur, utilissimum est, eas alte memoriae commendare, nec prius ab huiusmodi studio quiescere, donec vocum intervallis agnitis harmoniae totius facillime queat comprehendere notitiam.]