[815]Ejusdem Odonis quomodo organistrum construatur.
In primis a capite juxta primum plectrum, infra usque ad aliud plectrum, quod ponitur post rotulum, per duos passus metire, et in primo passu pone C secundus finit. AC ad flnem metire per tria, et quartus retro reddit G a G ad finem per tres, et quartus retro pone D a D ad finem per III, et in primo passu pone a. De a ad finem pone III, et in primo retro pone E, et ab E ad finem per III, in primo passu pone [sqb] Item a C ad finem per II et III retro pone F, ab F ad finem per IIII in primo passu pone b.
De fistulis.
In mensuris fistularum istae sunt voces C D E F G
[816]a [sqb] c. Gravis C, quae est prima fistula, longitudo ponitur ad placitum: quae divisa per quatuor passus, uno passu sublato reddit fistulam F. Quae C si dividatur in tres passus, tertio passu sublato reddit fistulam G. G autem divisa in tres, quarto passu adjuncto reddit fistulam D retro; D vero partita in tres, tertio sublato, reddit a; a divisa in tres, quarto passu apposito reddit listulam E retro. E iterum aequata in tres, tertio ablato reddit fistulam [sqb] Fistula F in quatuor passus redacta dat fistulam b, quarto passu succiso. Notet autem prudens musicus has mensuras constare per diatessaron et diapente.