FENYX : ALTER THESAURUS SCRIPTORUM MUSICORUM

Theatinus, Jacobus

De partitione licterarum monocordi

Period: 15th

Source: Angiolamaria Guarneri Galuzzi, Il "De partitione licterarum monocordi" di Jacobus Theatinus, Instituta et Monumenta, II/4 (Cremona: Fondazione Claudio Monteverdi, 1975), 29–52.

Electronic version prepared by Peter Slemon E, Jessica Sisk C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 2003.

Concordances
Lexicon musicum Latinum:
Iacobus Theatinus: De partitione licterarum monocordi
IAC. THEAT.
RISM:
I-PAVu 361, 36-52
Save the TEI file of this treatise ! You can also download the full TML dataset.

[29][JACOBUS THEATINUS]

De partitione licterarum monocordi et quid significare unaqueque pars habeat. [c. 36r in marg.]

1. Magister: Nota quod quatuor sunt lictere graves et quatuor gravissime | et quatuor acute et quatuor acutissime et quatuor ex|cellentissime. Discipulus: Quare dicuntur graves? Magister: Quia graves | voces habent. Discipulus: Quare dicuntur gravissime? Magister: Quia | gravissimas voces habent. Discipulus: Quare dicuntur acute? Magister: Quia | subtiles voces habent. Discipulus: Quare dicuntur acutissime? Magister: | Quia subtilissimas voces habent. Discipulus: Quare dicuntur excellentissime? Magister: Quia excellenciores voces habent. Nam si nescis que sunt | graves queque sunt gravissime, aut si nescis que acute | sunt vel acutissime, totum simul monocordum per tetra|cordos divide. Nam a [Gamma] usque ad D computa gravissimas | et a D ad a acutum graves volo teneas, ab eadem a | acutas nominabis licteras usque venies ad d, tunc dic | acutissimas usque numerus te ducat ad a Grecam licteram; | nam Grecarum licterarum, que in fine remanent, omnes nuncupa|veris excellentissimas. De hiis vero quatuor sunt finales, | in quibus omnis cantus finitur, silicet in D, E grave, F, G grave; | omnis cantus in hiis tamen diffinitur licteris. Si mutatur | non laudatur, hoc apud Boecium, quod semper cassum atque |, fractum manet sine regula. |

Igitur qui musice artis vult habere documentum, | in primis usu manum exerceat atque regulis sepe | meditetur donec vim et naturam vocum perfecte cognoscat, sed | que voces, que huius artis prima sunt fundamenta, ut || [c. 36v in marg.] melius intuemur quomodo eas ibidem ars imitata naturam | discernit, primitus videamus. Lictere autem in manu hec | sunt: in primis ponimus [Gamma], quod est T magnum, G grece, | latine crux quia, sicut crux anteponitur in tabulis | puerorum primo ad discendum, ita [Gamma] in manu | preponitur omnibus licteris substancialibus artis, sed autem | preponitur alia nota in posteriori articulo pollicis | et hoc ut cantus possit habere finem sive descensum, | ut est videre in Ostende nobis, Domine (Graduale quatuor temporum Natalis | Domini), qui incipit in B grave et descendit usque ad illum | articulum in principio et vocatur illa nota fa ut. | Post [Gamma] autem secuntur septem alfabeti lictere graves, | immo que maioribus licteris insignite hoc modo: A, B, | [sqb], C, D, E, F, G.

Discipulus: Quare inter A et [sqb] ponimus | aliud B quod dicitur B fa, et aliud dicitur B mi, et ambo | pro una voce accipiuntur et pro duabus cordis? Magister: Prima | vero B ad primam A semitonium facit; [sqb] vero secunda[m], contrario, tonum. Discipulus: Immo quare una earum semper superflua est et in | quocunque cantu una m recipis, aliam contemnis?. Magister: Ne in eodem | loco, quod penitus adscribendum est, tonum aut semitonum | facere videaris, sed de tonis et semitonis in hac figura | notabis: [Gamma] tonus, A tonus, B semitonus, [sqb] tonus, | C tonus, D tonus, E semitonus, F tonus, G tonus, a | tonus, b semitonus, [sqb] tonus, c tonus, d tonus. || [c. 37r in marg.]

[30]2. Prout est superius demostratum monocordi licterarum | quintuplex est inventa partitio; nam earum quedam sunt | gravissime, quedam graves, quedam acute, quedam super|acute et quedam excellentes. Que quidem divisio non est | propter ordinem racionis et nature, disposicio enim tam pulchre | exacta quippe que universi representat exemplar. | Tonus tenet mundialis partitionis imaginem, ut vero | congrue ad abyssum gravissimas referamus, que ultime | gravitatis profunditate utantur; graves conferamus | ad terram, que parum levantur ab infima gravitate; ad | celum referamus acutas, que ad alcioris vocis gradus | ascendunt; superacutas celestis curie sublimitati | aptemus; superexcellencissimas autem applicemus | imaginarie excellentissimo celorum Domino, qui super omnia est. | Ut autem naturaliter procedat divisio, abyssum pro inferno | necesse erit acipere quod profundissimum circa centrales | focos sibi vendicat locum. Nam si abyssum aquarum pro|funditatem significare velimus, incongrua erit comparacio, | cum aqua secundum naturam sit superior terra. Terram autem | accipiemus, tam pro ipsa terra quam pro reliquis elementis | usque ad celum lune.

Celum vero totam quintam essenciam significare dicemus ab orbe lune, videlicet usque ad ul|timam speram celestium corporum. Celestem autem curiam | acipiemus tam per sanctorum agminibus, quam eciam per novem | ordinibus angelorum; abinde Trinitatis celum sive ipsam | Trinitatem intellige. || [c. 37v in marg.] Potest fieri et alia adaptatio ut gravissime comparentur | terre, que est elementorum infima et gravissima; graves | comparentur aque, que quidem in respectu ad aërem dicitur gravis, licet levis | sit in respectu ad terram; acute comparentur aëri, que super aquam | existens acutior est et subtilior ac levior aqua; superacute | igni, qui est levissimus et acutior omnibus elementis. Excellentes | comparentur quinte exencie, silicet celo, quod excelit omnia elementa tam | in subtilitate substancie quam in incorruptibilitate, quam | eciam in omni disposicionis nobilitate. |

Proinde et alia pulchra adoptacio secundum tocius divisionem | fieri potest, ut dividimus universum in quintam substanciam sempliciter | corpoream, ut sunt elementa et quinta essencia secundum theologos, | licet naturales alium senciant, et huic substancie comparemus gravissimas | licteras.

3. Boecius: | "Cum multi sint gramatici, aut vix aut numquam veraces | inveniuntur libri, maxime dum sepe in eorum emen|dacione laboretur; musici autem perpauci inveniuntur | et per multa iam tempora antiphonaria emendata non sunt. | Non est ergo mirum si in multis locis falcitas | invenitur".

4. Item Boecius: | "Diximus supra simplicitatem notatorum qui faciunt finire | tonos in c, b, a, d acuta, quod ille qui finit in a | acuta debet finiri in D grave, et [31]ille qui finit in b | acuta debet finiri in E grave, et ille qui finit in c | acuto debet finiri in F grave et ille qui finit in d | acuto debet finiri in G grave, et si hoc nescit || [c. 38r in marg.] facere ponat F pro C et ita veniet in tonum suum, | sicut superius scriptum est, et ita scire debemus propter prin|cipia eorum, ut si cantus incipit in a acuto et | finit ibidem, incipiat in D grave et in eundem finiat. Et | quantum super c acutum vel subter incipit, in | c acuto et in c finit, incipiat in F grave et in | F finiat et ita salvabitur ars".

Discipulus: Quid est | ars? Magister: Ars est collectio preceptorum et regularum quibus ad | aliquid faciendum facilius informamur.

5. De computo qualiter pueri scire debent: F, ut [Gamma] = ut re; A = re, mi; B = fa; [sqb] = mi; C = fa, ut, sol; D = la, sol, re; E = la, mi; | F = fa, ut; G = sol, re, ut; a = la, mi, re; b = fa; [sqb] = mi; c = sol, fa; | d = la, sol. Ut, re, mi, fa, sol, la.

6. De noticia septem licterarum et quatuor finalium. | Tractavi superius ego Iacobus Theatinus, cantor in arte | musica, de septem licteris in quibus omnis cantus perficere cognoscitur, | scilicet: a, b, c, d, e, f, g. Ex his vero licteris quattuor sunt finales, | eo quod omnis cantus finitur in ipsis, scilicet: d, e, f, g. Posui eciam | ascensum uniuscuiusque toni, silicet quantum possit ascendere in altum | et non ultra. Et si tonus ille progrediatur terminos | quos posuit in summa ascendendo vel descendendo, falsus penitus | invenitur; et sicut octo sunt toni sine quorum cognicione nullus | recte canere potest, ita octo sunt Beatitudines quibus ad cognitionem | perfecte beatitudinis pervenitur.

7. De nota muta. Iacobus: Nota illa appellatur muta non quod hominem redat | mutam ab officio sue vocis, sed, quando cantor incipit || [c. 38v in marg.] canere, sublevatur tunc lingua eius versus palatum | a superiori parte et cantor videtur mutus. Et in ipsa elevacione | vel delivacione vocis aliquantulum sonus ipse subtraitur | balbucientis in ore et vox canentis aliquantulum requiescit et aër | ibi subtrahitur, anelito intercluso.

Et est | sciendum quod nota ista invenitur inter vocalem et consonantem et | vocalem, ut est videre in introitu Ad te levavi; inter vocalem et consonantem, ut est videre in Alleluia Hec dies; inter vocalem | et semivocalem et vocalem et semivocalem, ut est videre | in introitu Omnes gentes; inter consonantem et vocalem et semi|vocalem et vocalem, ut est videre in introitu Vultum tuum. |

Et est sciendum quod sepe nota illa a superiori parte et in|feriori trunca invenitur, [32]sed descendendo semper invenitur | torta formata, scilicet ad modum unius uncii talis est forma: | [Eta]. [Eta]. [Eta].

8. De varietate colorum regularum. Iacobus: | Sciendum est quod in C grave semper oportet poni viridem colorem, | in F grave rubeum colorem, in c acuta croceum colorem, | in f acuta colorem azureum. Item ipse sex sunt voces | in musica et septem sunt claves vocum, scilicet: A, B, C, | D, E, F, G, de quibus supra dictum est, que dicuntur claves | sive duces vocum, quare sicut clavis et dux | indicant et reserant, ita hii termini, in principio cantus positi, | indicant qualis debeat esse cantus et regunt ipsum, ut | vox que debet fieri in mi, fiat in mi; et que in fa, in fa; | et que in sol, in sol.

9. Incipit de consonanciis de suo canto. || [c. 39r in marg.] Discipulus: Quid est consonancia? Magister: Consonancia est similis sonanciae quare nisi similes | due voces consonaverint, consonancia esse non potest. Et hoc | sive sit in unisonum sive in diatessaron sive in diapente. | In terciis autem et sextis non potest esse consonancia. Septima | autem est media, quare est proxima inter consonantem et | dissonantem vocem, scilicet inter octavam et sextam, et ideo non est | consonans sed principium consonancie, quare debet incipi in scendendo | nec debet teneri, sed debet ascendere subito octavam. Discipulus: Quid | est euphonia? Magister: Euphonia est bona sonoritas. Discipulus: Quot sunt | genera sonorum? Magister: Manifesta res est tria esse sonorum genera | id est: flatu, pulsu, voce. Discipulus: Quomodo? Magister: Flatu sicut per tibiam | vel tubam; pulsu sicut per cytharam et cumbalam, voce ut | per fauces et arterias, prima vox hominis, secunda fit per | hominem, tercia ex pulsu cythare.

10. De diffinicione | musice. | Discipulus: Que sunt artes musice? Magister: Una naturalis itaque musica | est que nullum instrumentum habet de musica, sed, sola na|tura docente, dulces modulatur modos; que fit aut in celi | motu aut in racionabili creature sono vel | voce. Artificialis musica dicitur que arte et ingenio hu|mano excogitata est et inventa est, que et in | tria dividitur genera, videlicet; in tensibile[m], inflatile[m] | et in percussibile[m]. Tensibile[m], hoc est in tensione[m] | cordarum; inflatile[m] est que spiritus vel ventu impel|litur; percussibile[m] est que fit in quibusdam eneis vasis. | Musica est rerum [...] expectabilis voce vel gestu habens || [c. 39v in marg.] in se numerorum[h] ac soni certa m dimensionem cum conscientia[m] perfecte | modulacionis. Hec constat ex tribus modis, id est sonis, verbis et | numeris. Musica est motus racionabilium vocum in arsin | et thesin, vel musica est quicquid corde potest perpendi et ore pro|ferri. Discipulus: Musica unde dicta est? Magister: Quidam dicunt a Musis, quidam vero a mu|sicacione, id est a sonancia vocum. Et si Muse non sonassent, | musica a musicacione dicta non esset, utrumque ergo acci|piendum est ut musica a musicacione et a Musis dicta | sit. [33]Discipulus: Musica unde derivatur? Magister: A Musis quidem et aqua, quia nec | aqua nec musica tangi potest sine mutacione aliqua. | Item sine musica nulla disciplina potest esse perfecta. |

Item de omnibus vocibus et interpretacione cognitione aerum. |

11. Discipulus: Quid est nota? Magister: Nota est caractera vel | signum cantus, videlicet ascendendi vel descendendi cum modulacione. | Discipulus: Caractera quid est? Magister: Caractera id est semata. Discipulus: Semata quid | est? Magister: Id est calculum. Discipulus: Et calculum quid est? Magister: Id est lictera vel compago | digiti. Discipulus: Quid est tonus? Magister: Id est sonus. Discipulus: Sonus quid est? Magister: phtongus. Discipulus: phtongus quare dicitur? | Magister: Id est vocis modulacio que constat ex duobus sonis et ex duobus | semitoniis, ex semitonio maiori et semitonio minori. Semi|tonius maior est tam pravus et obscurus quod nec audire nec | intelligere est humanum, et constat ex duabus licteris regu|laribus. Discipulus: Vox quid est? Magister: Vox id est lictera. Discipulus: Quid est tropus? | Magister: Id est modus ut tropi dicuntur illi cantus, sive que canciones, | qui cantatur ante introitum et sunt eiusdem toni cum introi|tu. Abusive tamen tropus hic appellatur tonus qui aliquando | vocatur tropus, aliquando tonus et aliquando modus. || [c. 40r] Discipulus: Quid est modus? Magister: "Modi sunt quos abusive tonos nominamus, | qui sic sunt ab invicem naturali diversitate disiuncti, ut alter | alteri in sua sede locum non tribuat, alterque alterius ne naturam | aut transformet aut numquam recipiat". Discipulus: Quid est | formula? Magister: Id est differencia. "Differencia idcirco dicitur eo quod discernat | seu separet plagas ab autentis". Discipulus: Quid est autentus? Magister: Quod | Greci dicunt autenticum nos maius et altum [quod] vel | acutum vocamus, sive princeps vel auctoralis. Discipulus: Quid placale? | Magister: Plagis vero grece, latine lacteralis, subiugalis aut | particularis; vel minorem et gravem possumus appellare. | Modos autem quattuor esse, natura ipsa monstrata, didicimus, | qui in quatuor finalibus terminantur vocibus sicque sunt ab invicem | naturali diversitate sepositi ut alter alteri numquam concedat | locum in sua sede, sicut superius dictum est. Finales itaque voces | quattuor sunt, id est: d, e, f, g, in quibus hii quattuor terminantur | modi, quorum primus grece protus nominatur, secundus deuterus | appellatur, tertius tritus nuncupatur, quartus tetrardus | vocitatur. Horum autem unusquisque collaterabilem et in|feriorem in suo fine continet.

[34]12. De autenticis et placalibus. | Discipulus: Autenticus protus quare dicitur? Magister: Autenticus protus grece, latine auctor vel | princeps primus. Discipulus: Autenticus deuterus quare dicitur? Magister: Autentus deuterus | grece, latine auctor vel princeps secundus. Discipulus: Autentus tritus | quare dicitur? Magister: Autentus tritus grece, latine auctor vel princeps | tertius. Discipulus: Autentus tetrardus quare dicitur? Magister: Autentus tetrardus grece, | latine auctoralis vel princeps quartus.

13. De placalibus. || [c. 40v in marg.] Discipulus: Quot sunt placales? Magister: Quattuor, id est plagis proti, plagis | deuteri, plagis triti, plagis tetrardi. Discipulus: Quid | interpretatur plagis proti? Magister: Plaga enim grece, | latine naturalis dicitur plagis proti, idest lateralis | vel particularis sive subjugalis vel discipulus primi toni. | Discipulus: Plagis deuteri quare dicitur? Magister: Id est particularis vel naturalis sive subju|galis, discipulus secundi toni. Discipulus: Plagis triti quid interpretatur? Magister: | Plagis enim grece, latine subjugalis sive particularis | vel discipulus tercii toni. Discipulus: Plagis tetrardi quare dicitur? Magister: Plagis | enim grece, latine lateralis vel subjugalis sive particularis | vel discipulus quarti toni. |

"Consuetudo autem tradidit Latinis dicere pro autentico proto | et plagis proti, primus et secundus; pro autentico deutero et plagis | deuteri, tertius et quartus; pro autentico trito et plagis triti, quintus et sextus; pro autentico tetrardo et plagis tetrardi, septimus et octavus". |

14. De quattuor modis in octo. | "Consilium itaque fuit ut | quisque modus partiretur in duos, id est acutum et gravem distributis|que regulis acutacum acutis et gravia convenirent gravibus, et | acutus quisque modus diceretur autenticus, id est naturalis et princeps; gravis autem plaga vocaretur, id est naturalis minor. | Qui enim dicitur stare ad latus meum, minor | me est. Ceterum si esset maior, ego aptius dicerer stare ad | latus eius. Cum ergo dicatur autentus protus et plagis proti, et | similiter de reliquis, qui naturaliter in vocibus erant quattuor in cantibus | facti sunt octo".

15. De figura et specie. Discipulus: Quid est species? Magister: Id est figura sive similitudo aut forma | sive modus. Discipulus: Quid est tenor? Magister: Tenor est mora uniuscuiusque vocis, || [c. 41r in marg.] id est phtongus. Discipulus: Quomodo voces iunguntur sibimet vel altera | alteri, aut similiter vel dissimiliter? Magister: Motus vocum, qui | sex modis fieri dictus est fit arsi | et thesi. | Quorum | gemino motu [esse] neuma formatur preter repercussas | aut simplices, cum sibimet [35]iunguntur, ut arsis thesi | et thesis arsi, similiter: vel dissimiliter. Discipulus: Quo modo? Magister: Dissimilitudo | autem erit si ex predictis motibus alius alio plures | paucioresve habeat voces aut magis coniunctas vel | disiunctas. Discipulus: Quomodo prepositus vel appositus aut inter|positus sive suppositus vel commixtus est musicus motus? Magister: "Motus motui tum erit prepositus, id est in superioribus | positus, tum suppositus, id est subtus positus [tum appositus], id est cum in eadem voce unius [motus] finis erit, alteriusque principium; | tum interpositus, id est quando unus est motus infra alium positus et | minus est gravis et minus acutus; tum commixtus, id est partim inter|positus partimque suppositus, aut prepositus aut appositus". |

Discipulus: Quid est constructio? Magister: Species simphoniarum, id est unisonus, | tonus, semitonus, dictonus, semidictonus, diatessaron, dia|pente et diapason. Discipulus: Que sunt species composite? Magister: | Dictonus et semidictonus. Dictonus ex duobus tonis componitur; semidictonus autem ex tono et || [c. 41v in marg.] semitono. Discipulus: Que sunt | figure simplices? Magister: Tonus et se|mitonus. Discipulus: Quare simplices? | Magister: Quia ex simplici figura | componuntur, que non | potest augeri vel | minui. Discipulus: Possunt vero et alio nomine | nuncupari? Magister: Utique. Discipulus: Que? | Magister: Euphonia. Discipulus: | Nunc quid distat inter euphoniam | et consonanciam? Magister: Valde | certe, quia omnis consonancia[m] euphonia, sed non | omnis euphonia consonancia. |

Euphonia tum ex duabus tum ex tribus vocibus constat, | consonancia vero minus quattuor cordarum fore non potest. | Igitur diatessaron diapente et diapason euphonie et | consonancie et species vocentur. Tonus vero et se|mitonus euphonie et species vocentur, solummodo tali ordine | ut supra diximus divise, ut due earum nichilominus figure | composite, duo vero simplices. ||

16. Quot debent linee esse. || [c. 42r in marg.] Ad neumas musice artis quattuor lineas ad minus | sufficere noveris, quod si quintam propter decacordum exposcat | cantus, hoc erit remedium: si descendat, in inferiorem lineam | transferret licteram, si ascendet, in superiorem. Hoc autem ordine[m] | disponentur lictere in linea: G in riga, A [36]in spacio, B | in riga, C in spacio, D in riga, E in spatio, F in riga, | G in spacio; item a in riga, [sqb] quadratus vel mollis, b in | spacio, c in riga, d in spacio, e in riga, f in spacio, | g in riga; a' in spacio, b' in riga, c' in spacio, d' | in riga. Hoc quoque notato, quare si molle: b | cantus erit ipsum b in spacio scribetur, si per quadratum | [sqb], nichil scribetur ibi b = fa; B = mi; licet: c = sol, fa; licet: d = la | sol.

Cum multi sint gramatici, aut vix aut numquam veraces | inveniuntur libri, maxime dum sepe in eorum emendacione | laborentur, musici autem perpauci inveniuntur et per multa | iam tempora antiphonaria emendata non sunt. Non est ergo | mirum si in multis locis falsitas inveniatur. |

17. Quomodo fiunt campane vel muse. | Nolarum sive chremissarum si scire desideras artem, sum[m]e | pondus c prime Nole quantumcumque sit, impertire equaliter | per novem, unde, nona parte subtracta, remanet tibi pondus | secunde nole, que est. d. Similiter per novem equaliter trutina | d secundam nolam et, relicta nona parte, octo tibi redant e | tertiam nolam. De reliquis sic facies: sum[m]e iterum pondus c | prime nole et partire in quatuor partes equaliter, quarum si tres | conflaveris simul absque quarta, probabile ita fit f quartam nolam. || [c. 42v in marg.] Eodem modo facies de d secunda nola et proveniet tibi | g quinta nola; e quoque trutina, nola sic divisa | reddet tibi sextam nolam que est a. Per f quoque quartam nolam | similiter facies [sqb] que est septima; sed octava[m] nola, que est b, fit mensurabilis: sum[m]e terciam e et eius pondus equaliter secta in | tres partes, quarum tercia subtracta, due similiter in se confuse | constituunt b. Prima igitur ad secundam et secunda ad terciam resonant | tonum, tercia vero ad quartam semitonium, quarta vero ad quintam et | quinta ad sextam tonum, sexta autem ad septimam semitonium, septima | vero ad octavam nullam redit consonanciam, octava vero ad primam | semitonum sonat et eadem prima ad terciam redit dictonum, ad | quartam diatessaron, ad quintam diapente. Secunda vero semidictonum | ad quartam, diatessaron ad quintam, diapente ad sextam, et tercia quidem | semidictonum ad quinta m , diatessaron ad sextam, diapente ad octavam. | Quartam quoque dictonum ad sextam, diatessaron ad septimam, hoc ergo | continentur omnes consonancie, quibus utuntur in cantu et notandum | est quod in secunda nola finit primus et secundus modus vel tonus; in | tercia, tercius et quartus; in quarta, quintus et sextus; in quinta, septimus | et octavus; per has ergo omnis regularis cantus currit. Hec diligenter | adnotata ut si cantus in elevacionem nonam exigat nolam, | reciproce descendens ad primam que ad nonam est ut vox virilis | ad puerilem. Si vero ad decimam exigant, reciprocacio fiat ad | secundam; si autem undecimam, reciprocacio fiat ad tertiam. Si tertiam decimam, reciprocacio fiat ad quintam, si quartam|decimam, reciprocacio fiat ad sextam. Per contrarium autem | acipies in depossicionem. Nam si cantus descendere velit || [c. 43r in marg.] ultra C primam nolam, semitonio pulsabis octavam; si vero | semitonio et tono, pulsabis sextam, si vero semitonio et | duobus tonis, pulsanda est quinta.

[37]18. Jacobus: Sex sunt voces | in musica et septem sunt claves vocum, scilicet: a, b, c, d, e, | f, g, de quibus supra dictum est, que dicuntur claves sive duces | vocum quia, sicut clavis et dux reserant et indicant, ita | hii termini in principio cantus positi indicant qualis debeat | esse cantus et regunt ipsum, ut vox que debet fieri in mi, fiat | in mi; et que in fa, in fa; et qui debet esse tonus, sit tonus; | et qui dictonus, dictonus; et sic de aliis.

19. De distincionibus. | "Distinciones autem dico eas que a plerisque differencie vocantur. | Differencia autem idcirco dicitur eo quod discernat seu separet placas | ab autentiis; ceterum abusive dicitur".

20. Racio de gama ubi. | In primis posita fuit interrogacio licterarum grecarum, quod superius diximus ubi in primis posita fuit. |

In vertice pollicis leve manus gamma a modernis | iuxta ponatur; | medietatem eiusdem pollicis fungatur prima vox gravissima; in radice pollicis supra dicti secunda vox ponatur istic; i[n]mo indicis feratur tercia et impudici quarta autentica | medicique sit sita quinta, auricolarisque sit sexta firma; | utatur septima et prima acuta iuncturis huius auricularis una; | semper utatur eiusdem vertice secunda ac soror[que] tercie. |

In summo medici adornetur eadem tercia et laudetur. | Et in impudici sumitas habeat quartam acutam, minime altera. | Et cacumen indicis portet quintam acutam super se omnem; | acuta sexta ponatur iuxta, deinde septima et vadas ultra. || [c. 43v in marg.] Medii iuntura utatur prima superacuta, que est eiusdem circiter ima; | medici iunturam secunda tenet, que est eiusdem circa pedem; | medici iuntura tercia fruatur, que est eiusdem prope caput; | quarta fungatur iuntura medii, que proxima manet eiusdem vertici. | Iis, Christi pater, expletis, do tibi gratias.

Quinque sunt lictere | principales, scilicet: C, F, c, f et C. Discipulus: Quare vocantur principales? | Magister: Quia principantur aliis vocibus suppositis et superpositis | et debent a discentibus bis percuti.

21. Racio qualiter omnis musicus debet didascalus esse. | Qualiter omnis musicus debet esse didascalus | docereque discipulos suos hic reperire potest. Nam nomina | [38]digitorum que prius discenda leve[s] manus sunt hec: | pollex, index, medius, anularis, auricularis. | Pollex dicitur principalis, index ad indicandum, | medius a medietate, | anularis ab anulo, | auricularis ad purgandum auriculam.

22. De eodem. | Ordinacio licterarum gravium acutarumque et superacutarum | in supradictis articulis ten[d]enda est ita: [Gamma], que | Greca est et modernum adiunta, ponatur in summitate | pollicis. | A in prima iuntura eius, b' superacuta in prima iuntura | anularis, C gravissima in radice indicis, c acuta | in summitate anularis, c' superacuta in secunda iuntura eius, | D gravis in radice medii, d acutissima in summitate ipsius, | d' superacuta in secunda iuntura eius, E gravis in radice anularis, || [c. 44r in marg.] e acutissima in summitate indicis, | F gravis in radice auricularis, | B in radice pollicis; b acuta in summitate auricularis, | f acutissima in secunda compagine indicis, G gravis in prima iuntura auricularis, | g acutissima in prima iuntura indicis, | a acuta in secunda iuntura auricularis, | a' superacuta in prima compagine medii. | Incipiatur enim, ut dixi, a summitate pollicis quem|admodum a radice incipitur ascensus arboris sicque | per ordinem omnia hec suprascripta caractera per summitatem | compaginesque ex radicibus disponuntur, donec perveniatur | ad ultimam compaginem medii.

23. Racio de prima lictera artis | musice qualis est. | Magister Dic mihi qualis est musice artis a ubi omnes antiqui | fecere principium mundi: in creacione per a nominata | est aqua abissusque; nec non Ebraice per a dicitur terra | adhamat protoplastus proprie; homo nominatus est | adam. Ipse enim Ieronimus inquit: "Aperit omnibus filiis | ad Deum; egrediuntur vulva ex matrice, Dominus assum|sit ea nomine in suo, dicens: 'Ego sum alpha et omega'". |

24. Racio de gravibus licteris artis musice: quot sunt. | Magister: Lictere graves musice artis quot sunt? Discipulus: Septem. Magister: Da nomina. | Discipulus: [39]A, B, C, D, E, F, G. Magister: Da numeros. Discipulus: Monoptota, diptota, | tripptota, tetraptota, pentaptota, exaptota, eptota. | Magister: Quare graves dicuntur? Discipulus: Ad comparationem acutarum ipsarum quare | possident graviores canti.

25. Racio de acutis licteris. | Magister: Acute lictere quot sunt? Discipulus: Septem. Magister: Da nomina. Discipulus: a, b, c, d, | e, f, g, numerant ut inferiores. Magister: Qua de causa || [c. 44v in marg.] acute sunt dicte? Discipulus: Ad comparacionem gravium eo quod ipsi acuti | continent canti.

26. Racio de superacutis licteris quot | sunt. Magister: Superacute lictere quot sunt? Discipulus: Quatuor. Magister: Da nomina. | Discipulus: a', b', c', d'. Magister: Cur dicuntur superacute? Discipulus: Acutarum | ad comparacionem.

27. Racio de C quando fa fa fa ver|satur. Quando in c, ut ita dicam, versatur fa fa fa, | debet habere aliquem de tribus sibi sublatis ut, silicet, re | et mi, que sunt de eadem diexa de qua est fa; sin | autem habuerit, non est dicenda. Boecius: "Posses in infini|tum ita progredi sursum vel deorsum, nisi artis | preceptum suapte auctoritate compesceret "fa fa fa" | ceterum "ut ut ut" etiam optinet.

28. Racio de C quare | principatum in cantu optenet. | Discipulus: Quare fa fa optinet principatum in cantu? Magister: Quia | Deus elegit eam quando dixit: "Faciamus hominem ad imagi|nem et similitudinem nostram". Hominem, dico ego, qui | est principalis creatura criata. Enricus: Quare f f habet rubeum prolixumque | colorem? Magister: Propter fibras supradicte creature. |

Omnis modus autenticus sive placalis tres proprie | distinciones habere videtur. Distinciones autentici | proti sunt apposita in finali voce d, preposita in a, | subposita in c; distinciones placalis proti sunt apposita | in finali voce d, preposita in F grave, subposita in a. | Alie distinciones autentici deuteri sunt apposita | in finali voce e, preposita in c, subposita in d; alie | distinciones plagalis deuteri sunt apposita in finali voce | e, preposita in a, subposita in c. Alie distinciones | autentici triti sunt apposita in finali voce || [c. 45r in marg.] f, preposita in e, subposita in c; distinciones plagalis | triti sunt apposita in finali voce f, preposita in | a, subposita in b. Alie distinciones autentici | tetrardi sunt apposita in finali voce g, | preposita in d, subposita in f; alie distinciones | plagalis tetrardi sunt apposita in c, subposita in | c. Siendum [40]est quare omnes distinciones aliquando comunes, | quot sunt comunes in autenticis et in placalibus. |

29. Iacobus Centinus. | Racio quare cantus omnis termi|natur in istis quattuor licteris gravibus est quia cum debeant | placales in eodem loco terminari cum autenticis suis | et quilibet autenticorum possit ascendere decimam vel undecimam a suo fine | et descendere quartam; quilibet autem placalis suis possit descendere sextam et ascendere sextam a suo fine et primus et | secundus debeant anteponi tercio et quarto et sic de | aliis per ordinem. Si ponerentur magis infra istos | fines, placales non haberent quo descenderent | in manu, licet autentici haberent ascensum; | si magis supra, autentici non haberent quo ascenderent in manu, | licet placales haberent descendum. Positi ergo fuerunt | isti fines sic ut ab eiusdem articulis | et autentici haberent ascensum et placales descensum. |

30. De principiis et distinctionibus. | Omnes autentici quinto loco a se principia seu fines | distincionum miscunt; deuterus vero sexto loco. Plage | vero, alie tercio, alie vero quarto loco: plagalis proti | et triti tercio loco, plagalis deuteri et tetrardi quarto loco. |

31. Item de distincionibus. | In plagis quidem minime licet principia vel fines distincionum ad quintas intendere, cum ad quartas perraro || [c. 45v in marg.] soleat evenire; in autenticis vero, preter deuterum, eadem | principia et fines distincionum minime licet ad | sextas intendere.

Discipulus: Cur inter f et [sqb] quadratam nulla consonancia, | esse potest? Magister: Quia nulla vox potest voci diatesseron a se iungi, | nisi medium semitonium [41]intercurrat. Discipulus: Cur inter [sqb] et f non potest diapente haberi? Magister: Quia inter has | voces duo semitonia media sunt, in diapente | vero duo semitonia esse non possunt. |

32. Summa Iacobi cantoris Theatini in arte musica. | Ego Iacobus Theatinus cantor de Dei gratia confisus, | a quo procedit omne datum optimum et perfectum, omnibus recte | cantare volentibus volens in ipso cantu aperire | viam veritatis, composui formuculas tonorum de | principiis cuiuslibet cantus et maxime de prin|cipiis antifonarum eo quod ipsa inicia magis sunt | necessaria in antifonis quam in reliquis modis canendi, | quia antiqui musici dicebant: "Cum aliquem cantare | audimus, primam eius vocem, cuiusmodi sit ignoramus; finito | autem cantu, ultime vocis modum ex preteritis aperte | cognoscimus". Dico enim quod omnis antiphona seu omnis | cantus facilius potest cognosci per suum principium | quam per finem; dum modo cantor utatur arte manus | poteritque invenire per vim septem licterarum que est expressa | in articulis digitorum, cuius sint differencie sive sint toni, | quare differencie seu toni sint et levius per sua principia quam per | finem. Sicuti cantor manifeste poterit scire per in|cepcionem antiphonarum, si se voluerit exercere in | notitiam septem licterarum per quas potest cognosci omnis cantus. | Quia quilibet cantus ordinarius potest cognosci per finem || [c. 46r in marg.] sui principii, quare est duplex finis, scilicet finis principii | cantus et finis cantus tocius et uterque est | determinatus cuilibet tono; et propterea statim ut cantor | audit finem intonacionis antiphone scit de quo | tono sit et quam sinculorum differenciam habeat, sed antiqui hoc | non cognoscebant, nisi totam antifonam inspicerent et hoc erat | ex defectu sciencie finis principii. Sic ergo, eo sunt | in quolibet tono, scilicet principium ipsum id est possicio, videlicet utrum | in a acuta an in G grave aut in alia lictera debeat | poni finis principii et finis totius cantus et cuiuslibet istarum | est determinatus regulis artis, ut infra patebit. Preterea, | cum omne principium suum debeat habere finem sibi proprium | et non alium ut puta principium primi toni debet habere | finem suum in ista lictera vel in illa eadem, quod infra dicetur, | scilicet in D grave et in a acuta, ergo conseguitur debeat habere | finem suum ultimum in lictera ubi fuit primus tonus | et non alibi. Cum ergo antiqui non cognoscerent cantum | per principium suum, hoc erat signum duplex defectus, | videlicet vel quare cantus qui incipiebat in loco alicuius | toni non habebat finem eiusdem toni et sic erat falsus | aut quare ipsi nesciebant quod cantus qui incipit in tali loco debet | finiri in tali de necessitate. Sed nos iudicamus cantum | statim per principium suum arguendo sic: si incipit | in tali loco et habet finem principii in tali, ergo debet habere finem suum ultimum in tali, sed omnis cantus | qui habet ultimum suum finem in tali et de tali tono, | ergo iste cantus est de tali tono et non est de alio. |

[42]33. Explicit prologus. Incipit tractatus. In primis itaque lictere | sunt septem in quibus dignoscitur omnis cantus seu toni | nocturni vel diurni et sicut in omni scriptura vigintitres licteras || [c. 46v in marg.] ita in omni cantu septem tantum habemus voces. Nam sicut septem sunt dies in ebdomada, ita septem sunt voces in musica. | Alie vero que supra septem adiunguntur eadem sunt et per | omnia similiter cantantur, in nullo dissimiles, nisi quod | alicuius duplicis sonant. "Unde verissime poeta | dixit, [scilicet Virgilius]: Septem discrimina vocum. | Quia etsi plures fiant, non est aliarum adiecio, sed earumdem | renovacio et repetitio". Discrimina autem ideo quod nulla | corda vicine corde simile sonum dat; sed ideo septem | corde vel quia vocem implent totam vel quare septem in orbibus vel | motibus sonat celum.

34. De septem licteris gravibus et acutis | et superacutis. | Septem istas disce notas septem caracteribus: A, B, C, | D, E, F, G; namque et alie septene que secuntur | postea: a, b, c, d, e, f, g non sunt alie, sed una repli|catur regula, quia vocum ut dierum eque fit eb|domada. Ideoque septem dicimus graves et septem vero voca|mus acutas et quatuor superacutas, scilicet: a', b', c', d'. | Et sicut in septem diebus fecit Deus celum et terram, | mare et omnia que in eis sunt et per septem dies volvitur | totus circulus anni et per septem quoque dona Spiritus Sancti | revocavit nos Deus ad celestem patriam et in septem etates | veniet Dominus iudicare vivos et mortuos et seclum | per ignem et flammam, ita per septem licteras constat omnis | melodia que per vocem humanam efficitur vel per ingenium | invenitur sicut est in citharis, in linis, in fistulis, in cimbalis | et in cunctis gravibus musicorum. "Nam sicut finitis septem diebus eosdem repetimus ut semper primum et octavum diem eodem | loco dicamus, ita primas et octavas semper vocem eodem charactere figuramus | et dicimus, quia naturali eas concordia consonare sentimus, ut" || [c. 47r in marg.] [Gamma] ad G et a in alteram A et B in b, C ad c et D ad | d et relique eodem modo tam in acutis quam in gravibus nulla | enim vox cum altera preter octavam perfecte concordat. |

35. De computu puerorum. | Magister: Dic mihi computum puerorum. Discipulus: ut, re, mi, fa, [C,] sol, la. | Magister: Qualiter fuit inventus? Discipulus: Noviter constitutus est propter simplicitatem puerorum. | Magister: De tali in generale tractas: Ut, ut de: Ut queant laxis ... ; Re | de: Resonare fibris ... ; Mi, de: Mira gestorum ... ; Fa, de: Famuli tuorum ... ; Sol, de: Solve pollutis ... ; La, de: Labiis reatum ... ; deinde adiuntum | est cum licteris a magistris sicut hec te figura docebit: Ut | queant Laxis Resonare fibris Mira gestorum Famuli | tuorum Solve pollutis Labiis reatum, Sante Iohannes. |

[43]36. De licteris et vocibus monocordi. | Et si solus licteris notare quis vellet antiphonarium | ad discendum pueris, optimum esset. Qui autem neume tantum sunt in usu ita eam disponere cum licteris monocordi ut prediximus, | et tantumdem valent. Nam qui licteram et neumam licteris re|cognoscit, eos sonos quos neuma habuerit in mono|cordo tangat et sicut ab ipso audire proferat, illud autem | certissime sapias quod quamvis bene facte neume si nullam | habent licteram tales sunt quasi domus qui nullam habeat ianuam, | aut turris que nullam habeat scalam. Sunt enim lictere quasi verba | loquencium, note autem scilicet quasi signa mutorum et nichil omnino | valent sine adiuncione | licterarum vel colorum.

37. De armonia. | Magister: Dic mihi quid est armonia. Discipulus: Idest melodia. Magister: Et melodia quid est? Discipulus: Id est cantus. Magister: Et cantus quid est? Discipulus: Cantus est elevacio et deposicio vocum. Magister : Unde dicitur cantus? Discipulus: Cantus dicitur a canto cantas, vel | a cano, canis, unde unisonus compositus ex octo consonancii. | Magister: Quot sunt genera cantus? Discipulus: Quinque: metricus, prosaicus, differens, | indifferens et communis.

Magister: Quare dicitur metro? Discipulus: Grece; Latine: scandor || [c. 47v in marg.] ut antiphona hodie: Intacta Virgo. Magister: Prosaicus quare dicitur? Discipulus: Pro|saicus dicitur eo quod non retinet regulam in se, ut hodie sequencia: | Christi hodierna et autem: Ad templi hec limina. Magister: Differens quare dicitur? | Discipulus: Differens dicitur eo quod habeat plenam differenciam in se, ut hodie antiphona: | Ecce nomen Domini. Magister: Indifferens quare dicitur? Discipulus: Indifferens dicitur eo quod non | habet plenam differentiam in se ut hodie antiphona: O Domine salvum | me fac. Magister: Comunis quare dicitur? Discipulus: Comunis dicitur eo quod componitur | ex comuni specie diapente superius, ex comuni specie diatessaron in|ferius.

38. Item. | Metricum quare vocatur tot sunt neume quot sunt | sillabe. Discipulus: Prosaicus cantus quare dicitur? Magister: Eo quod prolongatus est, [d] uso | vocatur prosaicus vel prolixus. Discipulus: Differens quare dicitur? Magister: Differens | vocatur quando differencia est in autentico et placale, id est singulare. | Discipulus: Indifferens quare dicitur? Magister: Eo quod minime differt unum | ab albero, id est commune. Discipulus: Quid est diaphonia? Magister: Vocum disiunctio sonat | quod nos organum vocamus. Discipulus: Quid est simphonia? Magister: Id est suaves | vocum coppulaciones, quas nos consonancias vocamus. |

39. Summa Iacobi cantoris Teatini in arte musica. | In primis itaque lictere sunt septem in quibus dignoscitur omnis cantus, | semitoni nocturni et diuturni, scilicet: A gravis, B gravis, C gravis, D | gravis, E gravis, F gravis, G gravis; postmodo, vero, [44]a acuta, b acuta, c | acuta, d acuta, e acuta, f acuta, g acuta; a' superacuta, | b' superacuta, c' superacuta, d' superacutissima. De iis vero | septem, quattuor sunt finales, in quibus omnis cantus finitur, scilicet: D gravis, E | gravis, F gravis, G gravis, id est tonus primus et secundus in D, tercius et quartus in E, | quintus et sextus in F, septimus et octavus in G. Tercius si modorum vero | laudatur semper cassus atque fractus sine regula. |

40. Formula secundi toni. | Omnia invitatoria que incipiunt in C grave et ascendunt gra|datim ad F gravem et postea revertuntur in C grave || [c. 48r in marg.] ut Regem regum Dominum, debent habere K: Venite.

41. Formula tertii toni. | Omnia invitatoria que incipiunt in G grave, ascendunt | gradatim ad c acutam et requiescunt in E grave, ut | Reges Arcangelorum Dominum, debent habere K: Venite. |

42. Formula primi toni. | Omnes antiphone que incipiunt in D grave et descendunt | unam sanam in C grave et postea ascendunt quartam ad F gravem | ascendendo gradatim ad a acutam ut Ecce nomen Domini, | et Si quis mihi ministraverit et Angelus Domini nuntiavit | Mariae, debent habere hanc differentiam. |

43. Incipit secunda differentia. | Omnes antiphone que incipiunt in G grave et de|scendunt [in] quintam sanam in C gravem ascendendo unam | in D grave et postea quintam sanam ad a acutam et suas | pausactiones faciunt in a acuta, ut Canite tuba | et Tecum principium, et consimiles, debent habere hanc | differentiam. |

44. Incipit tertia differentia. | Omnes antiphone que incipiunt in C grave et ascendunt unam | in D grave et postea quintam sanam ad a acutam asce|ndendo unam in b acuta et postea unam in a acuta, | ut Erunt prava preceptorum per totam noctem et Cum autem | esset Stephanus, et consimiles, debent habere hanc di|fferentiam.

45. Incipit quarta[m] differentia[m]. | Omnes antiphone que incipiunt in D grave et ascendunt | gradatim ad G gravem et postea gradatim revertuntur | in D gravem, ut Cognoverunt omnes abimatu et infra, | Medicinam carnalem, Jesus benedicens clamabat, | Dixit Dominus misterii suis, Innuebant patri eius | et Omnes intendentes in eum, et consimiles, debent habere || [c. 48v in marg.] hanc differentiam. |

[45]46. Incipit quinta differencia. | Omnes antiphone que incipiunt in F grave | et descendunt gradatim in D gravem et postea revertuntur | gradatim ad a acutam et suas pausaciones faciunt | in G grave, ut Volo, pater et Reges terre, et consimiles, | debent habere hanc differenciam.

47. Incipit sexta differentia. | Omnes antiphone que incipiunt in F grave et ascendunt gra|datim ad a acutam, ut Lazarus, amicus noster, dormit | et Hodie nobis natus est et Venit lumen tuum et Clamavit | Dominus, et consimiles, debent habere hanc differenciam. |

48. Incipit septima differencia. | Omnes antiphone que incipiunt in C grave et ascendunt unam | in D grave et postea terciam in F grave, ut Filie Ierusalem, | Beati eritis, Tribus miraculis, Cum sulevasset montes | Gelboe, Frater omnia ligna, Ductus est Ihesus in deserto, | Cum esset sero ambulantes, Constrinxit Ihesus | discipulos suos, Hodie transfiguratio et Hodie | completi sunt; et omnes antiphone que incipiunt in D grave et | ascendunt in G grave ad F grave et postea revertuntur | tertiam in D grave, ut O crux splendidior, et Senex | puerorum portabat, et consimiles, debent habere | hanc differenciam.

49. Incipit octava differencia. | Omnes antiphone que incipiunt in C grave et ascendunt | unam in D grave et postea terciam sanam in F grave, ut O beatum | pontificem, O beate Petre et O crux benedicta, et consimi|les, debent habere hanc differenciam. |

50. Incipit nona differencia. | Omnes antiphone que incipiunt in F grave et ascendunt | unam in G grave, ut Speciosus forma, Christi virgo, | Ipsi soli, et consimiles, debent habere hanc differenciam. |

51. Incipit decima differencia. || [c. 49r in marg.] Omnes antiphone que incipiunt in D grave et ascendunt quintam sanam in a acuta, | ut Leva velum et Hii sunt qui cum mulieribus, et consimiles, debent | habere hanc differentiam.

[46]52. Incipit undecima differentia. | Omnes antiphone que incipiunt in F grave et ascendunt in a acutam, ut | Diffusa est gratia; Esto fortes in bello; Apertis thesauris | suis et Exurge Domini et omnes antifone que incipiunt in a acuta | ut Vidi Do|minum sedentem; Sol et luna; Lauda virtutem, et consimiles, | debent habere hanc differentiam.

53. Formula primi toni super gradualia. | Omnia gradualia que incipiunt in C grave vel in D grave vel in F grave | et ascendunt usque ad c acutam et finiunt in D grave sunt primi toni; | in C grave ut invenitur in graduali Universi qui te expectant, et in graduali | Posuisti Domine; in D grave ut invenitur in graduali Si autem gloriosa sedes, et | in graduali Miserere mei Deus, miserere mei, et in graduali Custodi me Domine; | in F grave ut invenitur in graduali Speciosus forma, et in graduali Exurge | Domine, fer spem.

54. Formula secundi toni. | Omnia gradualia que incipiunt in A grave et in B grave, in C grave et D | grave, et ascendunt usque ad b acutam et finiunt in D grave sunt secundi | toni; in A grave ut invenitur in graduali In sole posuit, | et in graduali A summo celo; in B grave ut invenitur in graduali Ostende nobis | Domine; in C grave ut invenitur in graduali Alleluia; in D grave ut invenitur in graduali David servum | meum; in D grave ut invenitur in graduali Excita Domine, et | in graduali Tecum principium.

55. Formula terci toni. | Omnia gradualia que incipiunt in e vel in E grave vel in F | grave vel in G grave et tendunt usque ad d acutam vel ad f acutam | et finiunt in grave sunt tercii toni; in C grave ut invenitur in graduali | Tu es Dominus qui facis, et in graduali Tibi Domine derelictus est, et in graduali Tenuisti | manum dexteram; in E grave ut invenitur in graduali Eripe | me Domine; in F grave ut invenitur in graduali Benedicite Dominum | omnes angeli eius; in G grave ut invenitur in graduali Adiutor | in oportunitatibus.

56. Formula quarti toni. || [c. 49v in marg.] Omnia gradualia que incipiunt in F grave et finiunt in C grave et vadunt | per hunc modum ut Benedicta et venerabilis sunt quarti toni; | et Domine prevenisti eum.

[47]57. Formula quinti toni. | Omnia gradualia que incipiunt in D grave vel in F grave et tendunt usque | ad f acutam vel ad g acutam et finiunt in F grave sunt quinti toni; | in D grave ut invenitur in graduali Timebunt gentes, et in graduali Protector | me aspice Deus; in F grave ut invenitur in graduali Esto mihi in Deum pro|tectorem, et in graduali Unam pecii ad non.

58. Formula septimi toni. | Omnia gradualia que incipiunt in G grave et tendunt usque ad f | acutam vel ad g acutam vel ad a' super-acutam et finiunt in | G grave sunt septimi toni; in G grave ut invenitur in graduali Iac|ta cogitum tuum, et in graduali Oculi omnium, et in graduali Denegatur | oracio mea.

59. Formula octavi toni. | Omnia gradualia que incipiunt in F grave et tendunt usque ad e acutam | vel ad d acutam et finiunt in G grave sunt octavi toni; in | F grave ut invenitur in graduali Deus vita mea nunciavi tibi, et in | graduali Deus exaudi orationem meam.

60. Formula primi toni super alleluia. | Omnia alleluia que incipiunt in C grave, in D grave et ascendunt ad c acutam vel ad | d acutam et finiunt in D grave sunt primi toni; in C grave ut invenitur in | alleluia Modicum et non videbitis me, et in alleluia Veni Sancte Spiritus, et | in alleluia Dum complerentur; in D grave ut invenitur in alleluia Non nos | relinquere orphanos, et in alleluia Hec dies domus Domini, et in alleluia | Ego sum pastor bonus.

61. Formula secundi toni. | Omnia alleluia que incipiunt in A grave, in C grave et ascendunt ad G | gravem vel ad a acutam et finiunt in D grave sunt secundi | toni; in A grave ut invenitur in alleluia Surrexit Christus qui creavit | omnia; in C grave ut invenitur in alleluia Hec dies sanctificatus. |

62. Formula tertii toni. | Omnia alleluia que incipiunt in E grave vel in F grave et ascendunt | in d acutam et finiunt in E grave sunt tercii toni; || [c. 50r in marg.] in E grave ut invenitur in alleluia Veni Deus, noli tar|dare.

[48]63. Formula quarti toni. | Omnia alleluia que incipiunt in F grave et tendunt ad b acutam | et finiunt in G grave sunt quarti toni; in F grave ut invenitur | in alleluia Laudate Dominum omnes angeli eius, et in alleluia Emicte spiritum | tuum et creabuntur. Sed alia, veritas, ut invenitur in alleluia | Oportebat pati Christum et ita intrare.

64. Formula quinti toni. | Omnia alleluia que incipiunt in F grave et finiunt in F grave et vadunt | per hunc modum, ut alleluia Beatus vir qui timet Dominum, sunt quinti | toni.

65. Formula sexti toni. | Omnia alleluia que incipiunt in C grave et ascendunt quartam ad F gravem | ascendendo unam ad G gravem et postea quartam | sanam ad b acutam et postea revertuntur gradatim in F gravem, | sunt sexti toni.

66. Formula septimi toni. | Omnia alleluia que incipiunt in G grave et tendunt ad c acutam et finiunt | in G grave et vadunt per hunc modum, ut alleluia Hec est vera fraternitas, | sunt septimi toni; et alleluia Vos estis qui mansistis mecum etiam.

67. Formula octavi toni. | Omnia alleluia que incipiunt in D grave et in F grave | et tendunt ad acutam vel ad c acutam et fatident in G grave | sunt octavi toni; in D grave, ut invenitur in alleluia Sancte Michael | Arcangelo; in F grave ut invenitur in alleluia Preciosa in conspectu | Domini, et in alleluia Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.

68. Formula | primi toni super offertoria. | Omnia offerenda que incipiunt in C grave vel in D grave vel in F grave | et tendunt usque ad c acutam vel ad d acutam et finiunt | in D grave sunt primi toni; in C grave ut invenitur in offertorio | Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, et in offertorio Iubilate | Deo universa terra; in D grave ut invenitur in offerenda Domine, exaudi | orationem meam, et in offerendo Letamini in Domino, et in offerendo Domine, Deus meus, | in Te speravi; in F grave ut in offerendo Gloria et honore, et in || [c. 50v in marg.] offerendo Viri Galilei, et in offerendo Stetit angelus iusta aram templi. |

[49]69. Formula secundi toni. | Omnia offerenda que incipiunt in A grave vel | in B grave et tendunt ad b acutam et finiunt in D grave sunt | secundi toni; in A grave ut invenitur in offerendo Ad te levavi | animam meam, et in offerendo Tollite portas, et in offerenda Animam nostram | sicut pastorem erepta, et in offerendo Dextera Domini fecit virtus. |

70. Varietas secundi toni. | Omnia offerenda que incipiunt in C grave et | tendunt ad a acutam et finiunt in D grave sunt secundi toni; | in C grave, ut invenitur in offerendo Deus, Deus meus ad Te deluce | vigile, et Meditabor in mandatis tuis.

71. Alia varietate secundi toni. | Omnia offerenda que incipiunt in D grave vel in C grave et descendunt | ad A grave et postea ascendunt ad G gravem vel ad a | acutam et finiunt in D grave ut in offerendo Veritas mea [et] | sunt secundi toni.

72. Formula tercii toni. | Omnia offerenda que incipiunt in D grave et in F grave et in G grave et tendunt | ad a acutam vel ad f acutam et finiunt in E grave sunt tercii toni; | in D grave ut invenitur in offerenda Oravi Deum meum, Ego Daniel dicens; | in F grave ut invenitur in offerendo Benedictus sit Deus pater unigenitus; in G grave | ut in offerendo Deus tu conversus vivificabis nos, et in offerendo Exulta | satis filia Sion; in c acuta ut invenitur in offerendo Domine vivifi|ca me secundum eloquium tuum.

73. Formula quarti toni. | Omnia offerenda que incipiunt in C grave, in D grave et in F grave et ascendunt | ad a acutam vel b vel c acutam et finiunt in E grave sunt quarti toni; | in C grave ut invenitur in offerendo Confortamini et iam nolite timere, | et in offerendo Letentur celi, Et exulte; in D grave ut invenitur | in offerendo Offertus regi virgines; in F grave ut invenitur in offerendo Tui | sunt celi et in offerendo Illumina, Domine, oculos meos.

[50]74. Formula quinti toni. | Omnia offerenda que incipiunt in F grave et in a acuta et in | c acuta et ascendunt ad g acutam vel ad f acutam et finiunt in F || [c. 51r in marg.] grave sunt quinti toni; in F grave ut in offerendo Populum humilem; in a | acuta ut invenitur in offerendo Intende novi orbis mee; in c | acutam ut invenitur in offerendo Reges Tarsis.

75. Formula sexti toni. | Omnia offerenda que incipiunt in C grave et in F grave et | ascendunt ad d acutam et finiunt in F grave sunt sexti toni; in C grave | ut invenitur in offerendo In virtute tua, Domine; in F grave ut invenitur | in offerendo A Christo de celo vocatus.

76. Formula septimi toni. | Omnia offerenda que incipiunt in E grave et in a acuta et ascendunt | ad e acutam vel ad f acutam vel ad g acutam et finiunt | in G grave sunt septimi toni; in G grave ut in offerendo Precatus est, et in offerendo | Eripe me de inimicis meis, Deus meus; in a acuta ut in|venitur in offerendo Exaude, Deus, orationem meam.

77. Formula octavi toni. | Omnia offerenda que incipiunt in C grave, in D grave, in F grave et in G grave | sunt octavi toni; in C grave ut in offertorio Gressus meos | dirige; in D grave ut invenitur in offertorio Elegerunt Apostoli | Stephanum, et in offertorio Levabo oculos meos; in F grave ut | invenitur in offertorio Ave Maria, et in offertorio Bonum est confiteri in Domino; | in G grave ut invenitur in offertorio Inmictit angelus Domini, et | in offertorio Miserere mei, Domine, secundum magnam misericordiam tuam. |

78. Formula primi toni super postcomunionem. | Omnia postcommunia que incipiunt in C grave et in D grave, in E grave et in F grave | et in G grave et a acuta et tendunt in c acutam vel ad d acutam et | finiunt in D grave sunt primi toni; in C grave ut invenitur in postcommunio | In salutari tuo anima mea, et in postcommunio Qui vult venire post | me; in D grave ut invenitur in postcommunio Ecce Virgo concipiet, | in postcommunio Regina mundi dignissima; in E grave ut invenitur | in postcommunio Tu puer[e] propheta; in F grave ut invenitur in postcommunio Ri|velabitur gloria Domini, et in postcommunio Dominus dabit benignitatem; in G | grave ut invenitur in postcommunio Illumina faciem tuam; in a acuta || [c. 51v in marg.] ut invenitur in postcommunio Ego vos elegi de mundo.

[51]79. Formula secundi toni. | Omnia postcommunia que incipiunt in A grave, in D grave et in F grave et ascendunt | ad a acutam et finiunt in D grave sunt secundi toni; in A grave ut | invenitur in postcommunio Narrabo omnia mirabilia; in D grave ut | invenitur in postcommunio Manducaverunt et saturati sunt | nimis; in G grave ut invenitur in postcommunio Hodie locutus est Deus | benedictus.

80. Formula tertii toni. | Omnia postcommunia que incipiunt in E grave, in F grave, in G grave, in a acuta et | in c acuta et ascendunt ad c acutam et finiunt in C grave | sunt tertii toni; in E grave ut invenitur in postcommunio Qui medita|bitur in lege Domini; in F grave ut invenitur in postcommunio | Beatus ille servus; in G grave ut invenitur in postcommunio Scapulis suis; in a acuta ut invenitur in postcommunio Benedicite Dominum | celi; in c acuta ut invenitur in postcommunio Dominus virtutum. |

81. Formula quarti toni. | Omnia postcommunia que incipiunt in D grave, in F grave, in G grave et in a | acuta et ascendunt ad c acutam et descendunt in C grave et finiunt | in E grave sunt quarti toni; in D grave ut invenitur in postcommunio | Tanto tempore nobiscum; in F grave ut invenitur in postcommunio Meme|nto verbi tui; in G grave ut invenitur in postcommunio Tollite hostias; | in a acuta ut invenitur in postcommunio Feci judicium.

82. Formula quinti toni. | Omnia postcommunia que incipiunt in F grave, in a acuta et in c acuta | et ascendunt ad d acutam vel ad e acutam et finiunt in F grave | sunt quinti toni; in F grave ut invenitur in postcommunio Intellige | clamorem meum; in a acuta ut invenitur in postcommunio Iustus | Dominus.

83. Formula sexti toni. | Omnia postcommunia que incipiunt in C grave, in D grave, | in F grave et ascendunt ad c acutam et descendunt ad C gravem et finiunt | in F grave sunt sexti toni; in C grave ut invenitur in postcommunio Posuisti | Domine super caput eius; in D grave ut invenitur in postcommunio Diffusa est; in F grave ut | invenitur in postcommunio Domine quis habitabit.

[52]84. Formula septimi toni. Omnia postcommunia que incipiunt in G grave et in d acuta et tendunt ad f acutam | et finiunt in G grave sunt septimi toni; in G grave ut invenitur in | [c. 52r in marg.] postcommunio Dicite pusillanimes; in d acuta ut invenitur in postcommunio Qui biberit ex aqua.

85. Formula octavi toni. | Omnia postcommunia que incipiunt in C grave vel in F grave vel in G grave et ascendunt | ad d acutam vel ad c acutam et descendunt ad C gravem sunt octavi toni; | in C grave ut invenitur in postcommunio Exultavit ut gigans; in F grave ut | invenitur in postcommunio Video celos apertos; in G grave ut invenitur in post|communio Simile est regnum celorum.

86. Formula secundi toni super tractus. | Omnes tractus qui incipiunt in D grave et ascendunt in b acutam et finiunt | in D grave sunt secundi toni; in D grave ut invenitur in tractu Domine non secundum peccata | nostra, et omnes consimiles, sicut in pluribus aliis locis.

87. Formula octavi toni. | Omnes tractus qui incipiunt in D grave vel in G grave et tendunt ad | d acutam vel ad e acutam et finiunt in G grave sunt octavi toni; | in D grave ut invenitur in tractu Commovisti Domine terram. Sed quilibet | tractus incipit in F grave, vel in G grave, ut [in] tractus | Sicut cervus, est octavus tonus.

This website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License. First published on December 13, 2025 by The Fenyx Group.