FENYX : ALTER THESAURUS SCRIPTORUM MUSICORUM

Villa Dei, Alexander de

Carmen de musica cum glossis

Period: 13th

Source: Alexander de Villa Dei, Carmen de musica cum glossis, ed. Albert Seay, Critical Texts, no. 5 (Colorado Springs: Colorado College Music Press, 1977), 1–25.

Electronic version prepared by Peter Slemon E, Bradley Jon Tucker C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1994.

Concordances
Lexicon musicum Latinum:
Anonymous: Versus de musica
VERS. Postquam pro
RISM:
I-Rvat Cappon. lat. 206, 3-15
Save the TEI file of this treatise ! You can also download the full TML dataset.

[1](f. 3r)

Postquam pro rudibus,[a] fabricavi[b] materiale,[c]

a: id est, novis scolaribus; b: matrice; c: continens derivationes quae sunt in significatione.

Gramatice partes[a] reseraris cum carmine[b] multo.

a: scilicet, nomina, verba et alia; b: quia sunt 30,000 metra vel ultra.

Nunc pro posse[a] mio consurgat[b] regula[c] cantus[d]

a: id est, in mia senectute; b: id est, appareat; c: musicae; d: cantus ecclesiastici.

Ecclesiae,[a] pueri quae[b] possint, noscere[c] plene.[d]

a: romanae; b: regula; c; scilicet, artem cantus; d: id est, perfecte.

Non loquor[a] ad magnos, pueros[c] nam curo[d] docere

a: ego magister; b: id est, doctores; c: ignares; d: intendo.

Otia[a] quod fugiant, ludos vanosque[b] relinquant,[c]

a: id est, pigritia quae sunt animae inimica ut pueri supernant; b: id est, inutiles; c: pueri.

Cantibus[a] ergo vacent,[b] fiant ylaresque[c] canendo.

a: ecclesiasticis et non ludis; b: pueri; c: gaudiosi.

Ingenitus,[a] genitus, nec non et spiritus almus[c]

a: id est, pater; b: id est, filius; c: scilicet, sanctus.

Infundat[a] donum,[b] quo cantibus[c] hiis veneremur,[d]

a: id est, concedat; b: nobis gratiam; c: scilicet, devotis et ecclesiasticis; d: laudemus et honoremus.

Trinum personis[a] unum deitate manentem.

a: id est, patrem et filium et spiritum sanctum in unitate deitatis substantiae.

[2]Primum Capitulum

Sex tamen in partes, opus hoc divisimus apte.[a]

a: id est, convenienter.

Gramata[a] prima[b] tenetque modos conscribo[c] canendi.

a: id est, litteras; b: pars; c: in eadem parte.

De numero vocum veterum[a] tractabo[b] secunda.[c] (f. 3v)

a: magistrorum; b: id est, dicam; c: scilicet, parte.

Tertia[a] monstrabit cantus sint[b] consona[c] septem.

a: pars; b: quod; c: id est, consonantiae.

Quarta[a] [rob] molle tenens,[b] et causam[c] quae reperitur.[d]

a: pars; b: est; c; id est, rationem; d: id est, quare fuit inventum.

Quinta[a] tonos resereat,[b] de principio[c] quoque fine,[d]

a: pars; b: id est, manifestat; c: qualiter incipere debeant; d: et qualiter terminare.

Biscantus[a] species reserabit[b] in ordine sexta.[c]

a: id est, contrapuncti; b: id est, manifestabit; c: pars.

Conposui veterum[a] de prosis carmina cantus.

a: id est, magistrorum.

Corrige lector opus, si quae contraria[a] cantant.

a: sunt regulis musicae artis.

Docte vides, Christum, pro nobis ergo rogato.

Quae[a] correcta manent,[b] moneo te corde locato

a: ea; b: id est, stant.

Carmina[a] gramaticis, si pallent[b] scripta figuris,

a: ista; b: id est, oscurantur.

Quis[a] non miretur, potius[b] sed nomina vocum.[c]

a: aliquis; b: id est, melius miretur; c: vocabula artis musicae.

[3]Hoc[a] iuvenes[b] studeant; dent laudes undique[c] Christo.

a: scilicet, opus; b: scolares; c: id est, semper, scilicet, cantando et biscantando.

Explicit Prologus. Incipit tractatus capitulo primo.

Tres cantando modos non plures nunc reperimus,

Per [sqb] quadratum,[a] naturam,[b] [c][rob] quoque molle.[d] (f. 4r)

a: primus modus; b: per secundus modus; c: per; d: tertius modus.

C[a] dat naturam, dedit ut F [b][rob] sibi molle,

a: haec littera; b: per.

G[a] quoque [sqb] durum:[b] sic cantum noscite[c] purum.[d]

a: haec littera; b: id est, quadrum; c: o scolares; d: id est, perfectum.

Quae venit ut de C natura tenebit aperte.[a]

a: id est, manifeste.

Quid datur ut ex F[a] per [rob] vos psallite[b] molle.

a: ista littera; b: o vos scolares.

Quidlibet ut[a] de G resonat[b] per [sqb] sibi quadrum.

a: veniens; b: id est, cantat.

Quomodo cantatur omnis vox.

Ex C[a] natura[b] vox[c] nascens organat omnis.

a: ubi littera; b: per naturam; c: sicut sunt ut, re, mi, fa, sol, la.

[a][rob] molle cantabit F quaque vox[b] sibi generabit.

a: per; b: omnis, scilicet, ut, re, et caetera.

Vox[a] veniens ex G cantabit per [sqb] quadrum.

a: omnis, ut, re, et caetera, ut supra.

[4]Quot litterae sunt in qualibus neuma.

Omni[a] namque loco sinistrae[b] discite[c] palmae.[d]

a: id est, iunctura; b: manus; c: o scolares; d: quod.

Littera sola[a] manet, excepto [rob] fa [sqb] mi, quo[b]

a: id est, una; b: id est, in qua iunctura et medio spacio.

Littera[a] extat dupple ex [sqb] quadrum, molle figuris.[b] (f. 4v)

a: scilicet, [rob], [sqb]; b: cum suis.

Ast[a] ubi[b] scribo notas binas[c] mutatio[d] bina;

a: pro sed; b: id est, in qua iunctura; c: id est, duas; d: ibi fiat, scilicet, ascendendo et descendendo.

Deque tribusque[a] notis, fiat mutatio[b] sena;

a: id est, ubi sunt tres notae; b: ibi sex mutationes ascendendo et descendendo.

Unici[a] si fuerit, fiat [b]mutatio nulla.

a: id est, una nota; b: nulla fiat mutatio.

Ubi mutationes non sunt faciendae.

Pollice[a] non fiat mutatio, nec[b] [rob] fa [sqb] mi.[c]

a: id est, in summitate et duabus iuncturis sequentibus pollicis; b: etiam; c: in acumine per IV digiti, et in secunda iunctura [tertii] (ms.: quarti) digiti.

E la sit hiis iuncta, quae palmam scribitur extra.[a]

a: scilicet, manum.

Quot sunt materies in tota manu.

Materias septem cantus,[a] dic[b] gramata[c] septem,

a: fore; b: o lector; c: id est, litteras.

Materiam primam tibi gamma[a] dat, Cque[b] secundam,[c]

a: ut gravissimum; b: ut grave; c: dat materiam.

[5]F[a] tibi dat tertiam,[b] G[c] quartam,[d] C[e] sed acutum;

a: ut grave; b: materiam; c: ut grave; d: materiam; e: ut acutum.

Tradidit et quintam,[a] F[b] sextam[c] Gque[d] supremam.

a: materiam; b: ut acutum; c: materiam; d: ut acutum; e: id est, ultima[m] septimam materiam.

Quot sunt claves cantus.

Claves[a] disce[b] duas, F[c] gravis, post C stat acutum.[d]

a: cantus; b: o lector; c: est prima; d: id est, secunda clavis est C acutum.

Cantus in hiis[a] solum distinctus[b] semper hebetur

a: clavibus; b: id est, divisus.

Auctoritas musicalis. (f. 5r)

Cum veterum[a] doctrina fluat[b] per sexque novorum[c]

a: magistrorum; b: si constat; c: magistrorum.

Voces [a] non plures, quas[b] monstrant gramata[c] septem;

a: et; b: scilicet, voces; c: id est, litterae.

A,[a] B,[b] C[c] dicuntur, D,[d] E,[e] F[f], post ultima sit G.[g]

a: prima; b: secunda; c: tertia; d: 4; e: 5; f: sexta; g: septima.

Gramata[a] dicta[b] notant,[c] ut, re, mi, fa, sol, la canendo,[d]

a: id est, litterae; b: dictae; c: sex voces; d: cantando.

Gramata[a] prima gravem, medio[b] de pollice cantum,

a: primae litterae; b: id est, ab A grave.

Dant tibi quae veniunt,[a] post[b] gramata[c] dant sed acutum.[d]

a: procedunt; b: id est, quae veniunt; c: id est, litteris; d: cantum.

Quam[a] superat veniens[b] post hunc,[c] veniens[d] superabitur.

a: scilicet, cantum acutum; b: scilicet, alius superacutum; c: cantum; d: scilicet, acutissimus.

[6]Ut varius[a] cantus, tetracordum[b] dico repertum[c];

a: fiat; b: scilicet, E acutissimum; c: fuisse. In margin: Hic est quaedam figura quae dicitur antipophora, quia est responsio tacitae quaestionis.

Hic super hos[a] oritur cantum[b] reddendo per altum,[c]

a: superacutos; b: scilicet, tetracordum; c: id est, altissimum.

Hanc[a] similiter ex causa, reperimus[b] [rob][c] quoque rotundus.

a: id est, ut varius fiat cantus; b: nos; c: id est, molle.

Post artem cantus medio[a] [rob] molle signatur,[b]

a: scilicet, ventriculo per III digiti et secunda iunctura quarti digiti; b: id est, scribatur.

Inter A [sqb] quadrum [rob][a] molle extat illud acutum,[b]

a: ergo; b: et etiam superacutum.

Duriciem[a] trytoni[b] maturet[c] voce sonora. (f. 5v)

a: id est, asperitatem cantus; b: scilicet, [rob] molle; c: id est, cum pulchra et dulci melodia.

Taedia[a] tolluntur[b] pro cantu[c] sic variato.

a: cantorum et auditorum; b: id est, removentur; c: scilicet, propter duriciem tritoni.

Forma[a] tamen talis[b] [sqb] quadri, [rob] quoque rotundi;[c]

a: id est, figura; b: est; c: ut hic patet.

Propter[a] dico sonum [sqb] nomino molle quadratum,

a: propter concordationem cantus.

Gramata[a] gamma[b] super[c] septem de iure locatur,

a: hic littera; b: [Gamma]; c: id est, in cacumine pollicis.

Vendicat[a] ingressus[b] ad primum Aque gravemque.

a: [Gamma], id est, habeat; b: id est, introitum.

Dyapason[a] reddat proprium, G gravi mirantur.[b]

a: [Gamma]; b: id est, inclusive.

Et quia iam graecos[a] cantum reperisse fatemur,[b]

a: doctores; b: nos confitemur.

[7]Gamma[a] est[b] principio,[c] graecorum scripta decore[e]

a: [Gamma], haec littera; b: in; c: scilicet, manus; d: doctorum; e: id est, ad honorem.

Gammaque diversum,[a] sic inter gramata[b] ponit.

a: id est, diversitatem nominationis; b: id est, litteras.

Musica[a] sex retinet prodoctos[b] ordine[c] voces.[d]

a: id est, ars; b: secundum doctrinam doctorum; c: id est, perordinem; d: scilicet, ut, re, mi, fa, sol, la.

De consonantiis tertium capitulum.

Sunt aliae voces[a] proprio quas nomine primo;[b]

a: id est, consonantiae cantuum; b: id est, manifesto.

Est tonus[a] in primo,[b] post semitonusque[c] secundo,[d]

a: prima consonantia; b: ordine; c: secunda consonantia; d: est in ordine.

Dytonus[a] est trino,[b] post[c] semique dytonus[d] astet;[e] (f. 6r)

a: tertia consonantia; b: ordine; c: in quarto ordine; d: quarta consonantia; e: id est, sit.

Inde[a] dyatesseron,[b] dyapenteque,[c] post[d] dyapason.[e]

a: in quinto ordine; b: quinta consonantia; c: in [sexto] (ms.: quinto), sexta consonantia; d: in septimo ordine; e: octava consonantia.

Quilibet hiis[a] cantus rutilat[b] scandendo[c] ruendo.[d]

a: in consonantiis; b: id est, resonando lucet; c: ascendendo; d: et descendendo.

Et simul atque sono dicuntur consona quaeque.[a]

a: id est, quaecumque consonantiae.

De tono quid sit et invenitur.

Quid tonus[a] alter ubi[b] reperitur noscere quaeris.

a: sit; b: in quo loco.

[8]De prope[a] iunctarum, vocum spaciumque[b] duarum,

a: id est, iuxta vel in medietate; b: tonus est.

A B[a] tonum donant,[b] C D,[c] post F (ms.: C), quoque[d] Gque[e],

a: istae duae litterae graves; b: tonum; c: graves; d: pro etiam; e: graves donant tonum.

Caetera[a] sic teneas[b] quae talibus[c] assimilantur.

a: id est, alias litteras; b: sic teneas; c: supradictis.

Voces[a] namque[b] duae si iunctae sunt simul omnes;

a: quod; b: certe.

Scito[a] tonum donant: exemplis, ut re, re mi, dic.

a: lector.

Fa sol coniungas, post talia cantabo sol la.

De semitono.

Semitonum[a] faciunt mi fa, fa mique canendo.

a: id est, medium tonum.

Semitonum[a] vocum spacium[b] nunc dico duarum

a: faciunt; b: quod.

Imperfectarum, [sqb] C,[a] sic post E fugit in F. (f. 6v)

a: exemplum sicut in hoc versu.

A sed acutus[a] eum resonans ad [rob] quoque molle.

a: faciunt semitonum.

Fertur semitonus vellud imperfectus ab arte.[a]

a: musica.

Instrumenta[a] notant quae musica continet apte.

a: scilicet, organorum.

Quod minor ipse tono sit semitonus, quia voces

Irruat perfectas, id est, certius[a] ipse[b] repertum.[c]

a: id est, vade ad organa; b: tu; c: ad inveniendum.

[9]De dytono

Dytonus[a] est spacium quod[b] continet[c] aio[d] tonorum.

a: quod; b: scilicet, spacium; c: in se; d: dico.

Inde[a] duosque tonos[b] perfectorumque duorum,

a: postea; b: perfectos.

Ut[a] mi si cantes,[b] fa la coniunctis utrumque.[b]

a: exemplum; b: scilicet, mi ut et la fa.

De semidytono

Unius est spaciumque toni semidytonus atque

Semitoni[a] cantes[b] re fa, mi sol retro verte.[c]

a: scilicet, unius; b: o lector; c: sol mi, fa re, id est, e converso.

De dyatesseron

Quatuor et voces tibi dat dyatesseron, estat[a]

a: id est, constat.

Deque[a] tonis binis[b] et semitono[c] quoque[d] simplo[e]

a: pro et; b: id est, duobus; c: uno; d: pro etiam; e: uno.

Ut fa[a] canendo [b]puer, re sol, mi la sociando.(f. 7r)

a: exemplum; b: o.

Sic ascendendo,[a] sic descendendo[b] sonabis.[c]

a: ut fa, re sol, mi la; b: la mi, sol re, fa ut; c: id est, cantabis.

De dyapente

Quinque[a] tenet voces huic[b] dicitur et dyapente.

a: quod; b: id est, prius ea.

Ex tribus ergo tonis[a] et semitono fluet[b] uno.

a: dyapente; b: id est, constat.

[10]Ut sol[a] cantabis,[b] re la scandendo[c] ruendo.[d]

a: exemplum; b: o lector; c: id est, ascendendo ut sol, re la; d: descendendo, la re, sol ut.

[De dyapason]

[a]Dyapason voces numerando continet octo.

a: Hic ponit magister quod dyapason continet in se octo voces, quia in eo consistit omnis coniunctio ipsius cantus et constat ex quinque tonis et duobus semitonis. Oritur autem ab A grave, ascenditur usque ad A acutum et de [sqb] grave usque ad [sqb] acutum, hoc est [sqb] quadro, et de C gravi usque ad C acutum, et sic de littera in litteram.

Omnis namque[a] sibi cantus coniunctio sistit;

a: certe.

Quinque tonis splendet[a] cum semitonisque duobus.

a: dyapason.

Aque[a] gravi surgens, accenditur[b] A sed acutum.

a: ab; b: id est, ascendit usque.

De [sqb][a] gravi rotulans[b] se terminat ad [sqb] acutum;

a: dyapason; b: incipiens.

De C gravi florens[a] similter[b] ad C consimilatum.[c]

a: incipiens; b: id est, tenditur usque; c: scilicet, acutum.

Et sic (in marg) connumeres per caetera[a] grammata tales[b].

a. id est, per omnes litteras quae sunt in manu; b: voces deinceps.

[sqb] gravis excipitur, quia dyapason reperitur

a: inter talia.

Ad [rob] non molle, sed [a][sqb] quadrum tenet illud.[b] (f. 7v)

a: [sqb] gravis ad; b: id est, dyapason.

[a]Quatuor ergo tonis, cum semitonisque[b] tribusque,

a: ex; b: et id circo nec est in dyapason.

[11]Hoc spacium[a] constat nec talia[b] quisque negaret.[c]

a: scilicet, de [sqb] gravi ad [rob] molle; b: quia hoc est certum; c: aliquis magistrorum.

Gamma tonum generat per A, quid sibi de prope[a] cantat.

a: iuxta.

A[a] [sqb] tonum faciet; [sqb][b] C semitonum tibi praestat.

a: ad; b: ad.

C tonus ex[a] D venit; quem[b] dat D[c] E; semitonum dic

a: ad; b: tonum; c: ad.

E[a] F; F[b] G tonus,[c] quem[d] G[e] A[f]. Aque[g] [rob] molle

a: ad; b: ad; c: est; d: tonum; e: ad; f: dat; g: ad.

Semitonum celebrat.[a] [rob][b] molle[c] D sed acutum

a: id est, cantat; b: quidem; c: ad.

Scito tonum resonat,[a] quem[b] A cum [sqb] quoque quadro.[c]

a: id est, cantat; b: tonum; c: cantat.

Hunc [sqb] semitonum sic[a] C produc acutum.

a: ad.

C[a] D tonum retinet quem[b] D[c] E simul retinebit.

a: ad; b: tonum; c: ad.

Semitonus veniat ex E[a] F, F[b] G tonus dic.

a: ad; b: ad.

G[a] A tonum capiet, sed semis[b] dans[c] A[d] [rob] molle.

a: ad; b: semitonum: c: est; d: ad.

Molle [rob][a] Cque tonus. A[b] [sqb] quadrumque tonumque. (f. 8r)

a: ad; b: ad.

Semitonum [sqb][a] C dat. [b]C[c] Dque tonus resonabit.[d]

a: ad; b: ab; c: ad; d: id est, cantabit.

[a]D tonus[b] [c]E summum.[d] Sic fulget[e] musica palma.[f]

a: ex; b: est; c: ad; d: id est, ultimum; e: id est, fulgendo arrimatur; f: manus musicae.

[12]Quatuor ipse tonus compunctos fertur habere,

Ut[a] re, re mi sunt, fa sol, postea iungito sol la.

a: exemplum.

Hic mi fa semitonus compunctum continet unum;

Vocibus ipse tonus fertur constare duabus,

Unica[a] cum spacioque[b] tonum constringere[c] corda.

a: id est, una; b: scilicet, uno; c: fertur.

Dytonus ipse locis[a] a gamma [b][sqb] reperitur.

a: istis qui sequuntur; b: ad.

Ex C principiat[a] et ad E se terminat atque

a: ipse dytonus.

Tertius[a] ex F consurgit secundum ad A retinendo,

a: dytonus.

Deque G consurgit [a][sqb][b] quadrum stringere[c] fertur.

a: usque; b: ad; c: se.

Molle [rob][a] D capiens,[b] sic dytonus est manifestus.

a: ad; b: ipse dytonus est.

Binos[a] compunctos, ut mi, fa la retinendo (f. 8v)

a: id est, duos.

Vocibus[a] ipse [b]tribus constituitque tonisque [c]duobus.

a: dytonus; b: ex; c: ex.

Inde[a] semitoni naturam sic reseramus.[b]

a: postea; b: id est, manifestamus.

Et loci consignes[a] ex A, consurgit et ad C,[b]

a: id est, volo quod; b: semidytonus.

Ex [rob] [a]D, post ex D[b] se secundum terminat[c] in F.

a: ad; b: semidytonus consurgit; c: semi[dy]tonus.

[13]Ex E [a]G, consurgens[b] post ex G [c][rob] dato molle.[d]

a: ad; b: semi[dy]tonus est; c: ad; d: semi[dy]tonum.

Et capit[a] A C, tenet [sqb] quadrum [b]D retinendo.

a: semi[dy]tonus; b: ad.

Unicus[a] huicque[b] tonus et semitonus manum unus;

a: unus; b: semitono.

Binos compunctos re[a] fa, sibi[b] tradite[c] [d]mi sol.

a: scilicet; b: scilicet, semitono; c: id est, date; d: et.

Ad C[a] gamma dyatesseron,[b] [c]A[d] sonabit.[e]

a: de; b: cantat; c: ab; d: ad; e: id est, cantabit.

Exque B[a] E retine,[b] cui post[c] C[d] F dato,[e] D[f] G.

a: ad; b: dyatesseron; c: de; d: ad; e: et de; f: ad.

[a]E fluit[b] A, capiens[c] ex F[d] [rob], si ibi molle.

a: de; b: id est, [ascendit] (ms: descendit); c: est; d: ad.

Cessat[a] ab F ad [rob] quadrum quia[b] tresque tonosque

a: dyatesseron; b: ratio.

Ars[a] dedit. Inde[b] venit[c] de G ad C siliendo. (f. 9r)

a: musicae; b: postea; c: dyatesseron.

[a]A tum ad D salit,[b] ex b molli negat[c] [d]ad E;

a: ab; b: dyatesseron; c: dyatesseron; d: ars.

[sqb] quadratus eum donat[a] cum scandit ad Eque.[b]

a: id est, dyatesseron; b: pro et.

[a]Uno semitono [b]constansque[c] tonisque [d]duobus,

a: et ex; b: dyatesseron; c: pro et; d: ex.

Tres sibi compunctos,[a] ut fa, re sol, mi la retinendo.

a: exemplum.

Huic[a] dyapente sonat de gamma D[b] prope surgens;

a: postea; b: quid est prope se, id est, principans.

[14]A dedit[a] [b]E finem. De [sqb][c] F cessat ab[d] arte

a: id est, incipiens ab A; b: ad; c: ad; d: per.

Ut pate inferius; post surgit ab C[a] G canendo.

a: ad.

Exque D proveniens[a] et ad A; secundum[b] E nonque[c] [rob] molle,

a: est; b: ex, c: est dyapente.

Ut tibi post dicam, tum ex E ad [sqb] quadratum.

Permanet ex F[a] tamen ad C, secundum de G[b] D cantat.[c]

a: dyapente; b: ad; c: dyapente.

A[a] dat ad E[b] dyapente, tamen [rob][c] mollis ad F; [sqb] (ms.: F)

a: acutum; b: acutum; c: acutum; d: acutum.

Desit:[a] ista scies ex E salit[b] ad [sqb] quadratum.

a: dyapente; b: dyapente.

Ex F ad C socias.[a] De G consurgit[b] ad et D. (f. 9v)

a: dyapente; b: dyapente.

Binos hoc[a] teneat compunctos,[b] ut sol et re la.

a: scilicet, dyapente, b: scilicet.

Simplo[a] semitono[b] constando,[c] tonisque[d] tribus

a: id est, uno; b: dyapente; c: constare videtur; d: exemplum.

[a][sqb] gravis[b] ad F[c] [d]Eque[e] gravi sursumque [f][rob][g] molle,

a: ex; b: pro gravis; c: grave; d: ex; e: pro et; f: ad, g: acutum nec formatur.

[sqb] quadrus[a] ad secundum F,[b] [rob] molle E superacutum,

a: ex [sqb] quadro acuto; b: acutum.

Non[a] dyapente tonum[b] dupplum dant semitonum.[c]

a: est; b: quia supradictae litterae; c: semitonum.

[15][Quod sit dypason]

Dyapason quid sit,[a] constat, formatur et unde.

a: et unde.

Gramata[a] si quaeris constans[b] ad gramma[c] figurae[d]

a: exemplum; b: est; c: a littera in litteram; d: ab A in A et a [rob] in [rob].

Dicimus[a] eiusdem, sed [sqb] gravi[b] [rob] quoque molle

a: quod; b: ad.

Non canit;[a] est ratio[b] spacio quia quatuor[c] illo

a: dyapason; b: talis; c: in.

Esse tonos fateor,[a] cum semitonisque tribus;

a: confiteor.

Quinque tonos retinens[a] et semitonos sibi binos,[b]

a: dyapason est; b: id est, duos.

[a]Quatuor aio[b] toni, cum semitoni[s]que tribus

a: quod si; b: id est, dico.

In spacio veniunt numquam[a] perfecta manebit.[b] (f. 10r)

a: dyapason; b: id est, erit.

De [rob] molle capitulo tertio.

His tribus ipse modis[a] reperitur [rob] quoque[b] molle:

a: qui sequuntur; b: pro et.

Causa prior tritoni, post[a] fertur causa necesse,[b]

a: id est, secundo; b: id est, necessitate.

Ternam[a] perdoctos[b] essentia, sed manifestat.

a: scilicet, causam; b: magistros.

De primo modo.

De F gravi primo[a] si cantus[b] ad [rob] sit[c] acutum,

a: tritonus est; b: incipit; c: ascendens.

[16]Amplius haud[a] scandit,[b] sed corruat[c] unde[d] recessit.[e]

a: pro non; b: id est, ascendit; c: id est, descendit; d: illuc; e: scilicet, ad F gravem.

Hoc tamen est scriptum,[a] nec[b] sic mutatio fiat.

a: id est, terminatum a magistris; b: id est, ut non.

De secundo modo.

Causa necesse fuit cum cantus in C habet acuto

Et sol contineat,[a] [b]descendat per [rob][c] acutum

a: id est, teneat; b: et; c: hoc per molle.

[a]Ad F gravem.[b]

a: usque; b: inclusive.

De tertio modo.

Sequitur post istud[a] tertia causa.[b]

a: id est, causa necessitatis; b: essentiae.

Littera[a] nascatur[b] quintoque[c] sextoque tonoque,

a: id est, figura [rob] mollis per modum naturae; b: id est, nascitur; c: id est, inter.

Inter [sqb] quadrum Guido[a] dictat et in A acutum

a: magister.

Molle [rob] quid posuit diviso iam[a] monocordi,

a: id est, tempore praeterito.

In quarto[a] spacio numerando sic[b] reperitur (f. 10v)

a: scilicet, inclusive; b: [rob] molle.

Ex F gravi digiti parvi quia culmine summo[a]

a: scilicet, digiti.

[sqb] reperies quadrum sub quo [rob] molle quiescit,[a]

a: in medio ventriculo.

[17]Quarti iunctura[a] digiti cantando secunda.

a: in iunctura [rob] molle quiescit.

Boecius doctor necnon Encarius[a] ipse

a: magister.

[rob] molle scripserunt[a] monocordo nomen eidem.[b]

a: in; b: scilicet, [rob] molle.

Dant[a] tritesinemeneque[b] notans adiunctis sive

a: scilicet, praedicti magistri; b: scilicet, tritesinemene.

Copula. Guido[a] tamen[b] confusio fit in [rob] molle

a: magister; b: quod.

Scripserat,[a] et iuncxit[b] quod transformatio surgat.[c]

a: id est, posuerat; b: Guido; c: ex [rob] molli.

Ut G sonet protum quid permanet ipse tetardum.

Quid fuit A protum resonet,[a] post deuter (ms: depter)[b] inde[c]

a: id est, cantet; b: id est, deuterum (ms.: depterum) resonet; c: id est, cantet antico signo.

[sqb] resonet tritum, quid deuterus (ms.: depterus) astitit et C,

Quid remanet tritum, surgat canendo tetardum.

Hoc tamen ex causa de [rob] molle siluerunt[a] (f. 11r)

a: id est, non posuerunt [rob] molle.

Artibus[a] indocti, quibus est responsio[b] nulla.

a: id est, nescientes discernere talia supradicta; b: fienda.

Est bene sumendum,[a] semperque scientibus[b] illud[c]

a: scilicet [rob] molle; b: doctoribus; c: scilicet, illud b molle.

Laudibus in numeris [rob] dignum dic fore molle.

Si quia[a] non generat dyatesseron est removendum.[b]

a: scilicet, [rob] molle; b: hic est quaedam figura quae dicitur antiphora.

Abstrahe[a] [sqb] quadrum quia non generat dyapente.

a: id est, remove.

[18]Sumite[a] [sqb] quadrum, nec[b] [rob] post spernite molle.

a: ergo; b: id est, non.

Unica[a] iunctura[b] non duplex[c] [sqb] retinebit.

a: scilicet, per III digiti; b: et secunda quarti; c: scilicet, [rob] molle et [sqb] quadrum.

[a]F spacio quarto[b] trytonum [sqb] nam faciebat.

a: ex; b: scilicet, in sumitate digiti primi et in spacio medio post secundam iuncturam quarti digiti.

Talia si fierent,[a] numquam cordia starent.

a: id est, si fieret ascensus vel descensus tritono cantante.

Noscite [rob] molle quoniam [rob] dico rotundum.

Hoc[a] sibi stat proprium quia pleno non tonat[b] ore.

a: scilicet, molle vel rotundum; b: canta remisso et dulci.

Semitonus cantat [rob] dictum semper acutae.

Hoc[a] tamen accipias [b]mediocri[c] voce sonora. (f. 11v)

a: [rob] molle dicitur acutae; b: tam; c: id est, non multum acute, sed cum voce temperata.

Molle [rob] non fuerat,[a] sed [sqb][b] mi[c] tempore quoddam.

a: scilicet, in cantu; b: quadrum; c: tamen in.

Consona quod fiat melior[a] [rob] molle[b] repertum,

a: scilicet, in cantando; b: cantando; c: fuit.

Pro tritoni causa[a] sexti quintique[b] tonique

a: fuit repertum; b: et pro causa.

Hii[a] duo namque[b] cantant[c] per [rob] sibi molle.

a: scilicet, quintus et sextus; b: pro certe; c: semper.

Ipse tonus sextus specialiter appetit illud.[a]

a: scilicet, [rob] molle.

F gravis interdum dat[a] talibus initium,[b] sed

a: id est, quinto et sexto tono; b: in principium.

Finem dat semper[a] ex ut solfando patenter.[b]

a: de [rob] molle; b: id est, manifeste.

[19]De tritono

Semper discipulis[a] tritonum vitare iubemus.

a: id est, scolaribus.

Tres quoque tonosque simul numquam concernimus[a] esse.

a: id est, determinamus.

Hoc tamen[a] accendas,[b] ne[c] [d]verbis decipiaris.[e]

a: quod diximus; b: o lector; c: pro non; d: in; e: scilicet, tu.

Quatuor ex iunctis[a] tritonis stat vocibus ipsae.

a: vocibus.

Et cum sic[a] constat per [rob] tu cantito molle.

a: scilicet, per quatuor voces.

Cantibus ecclesiae tritonum non dico[a] fiendum. (f. 12r)

a: esse.

Sumitur interdum[a] mensurae[b] noscito cantu.

a: id est, aliquando; b: id est, in biscantu.

[a]Uno sed puncto biscantus[b] regula donat.[c]

a: in; b: generati cantus; c: scilicet, tritonum.

Dicitur hoc totum[a] nunc pro dyapente minori.

a: quid dictum est de tritono.

Semitonis binis[a] constando[b] tonisque [c]duobus

a: ex duobus; b: id est, quod constat; c: ex.

Est dyapente minor, tritonum biscantor in illo

Suscipiat puncto, tunc[a] surgit[b] musica falsa.

a: sumitur; b: id est, cantat.

Quis[a] dyapente[b] bonam de [rob] molli dato finem.

a: est; b: et tunc illa musica falsa est.

[20]De tonis capitulo quinto

Terminus est quadruplex, quo cantus terminat omnis

Musica quos[a] posuit D, E, F, G graves manifesta.

a: terminos quatuor.

D gravis est[a] primo,[b] sic terminus atque [c]secundo.

a: in; b: tono; c: in tono.

Tertius E[a] quartus, F[b] quintus sextus eodem,[c]

a: in gravi; b: gravi; c: scilicet, F.

Septimus octavus in G[a] se terminat illo;

a: scilicet, gravi.

[a]Quatuor ergo locis, se cantus terminat omnis. (f. 12v)

a: in.

Quatuor antiquos facisse tonos reperimus;

Primus cum terno, quinto cum septimus adsunt.[a]

a: toni.

Protum[a] cum deutero[b](ms.: deptero) fantes,[c] tritumque[d] tetardum.[e]

a: id est, primum; b: id est, tertio; c: id est, dicentes magistri; d: id est, [quintum] (ms.: septimum); e: id est, [septimum](ms.: octavum).

Quemlibet[a] in binos[b] post divisisse fatemur,[c]

a: tonum; b: id est, in duos tonos; c: dictos magistros.

Et sic octo tonos, numero reperimus ab illis.[a]

a: magistris.

[a]Dyapason [b]species sic dicimus octo tonorum,

a: sic diximus; b: de.

[a]Quilibet hiis[b] cantus cantatur dic manifeste.

a: quod; b: tonis VIII.

Quatuor[a] ex auctos,[b] hiis[c] quatuor ergo[d] placales,

a: esse; b: id est, autenticos; c: 8 tonis; d: dicimus esse.

[21]Namque protos graece, [a]primum nos dicimus altum.[b]

a: latine; b: quia alte cantat respectum secundi.

Ipse minor[a] sequens[b] [c]pars eius[d] statque[e] placalis.

a: est; b: scilicet, secundus tonus; c: et est; d: scilicet, primi modi; e: quia placaliter stat respectum primi.

De ascensu tonorum

Primus ad excelsus [a]octavam scandere[b] cordam.

a: ad; b: id est, ascendere. In marg.: 1.

Dicimus et[a] nonam, fuerit si causa necesse.

a: ad.

Transvolat[a] ad decimam,[b] descendens[c] ad tamen unam.[d] (f. 13r)

a: id est, ascendit; b: cordam; c: est; d: cordam.

Estque sequens[a] humiliter ad quintam[b] causa necesse.

a: scilicet, secundus; b: ascendit corda. In marg.: 2.

Si fuerit[a] sextam,[b] sed quatuor[c] ipse[d] ruendo.[e]

a: id est, ascendit; b: ad sextam; c: voces; d: secundus; e: id est, descendendo.

Tertius[a] octo[b] novemque salit,[c] retro[d] postulat unam.[e]

a: tonus; b: voces; c: et ascendit; d: in descendendo; e: vocem. In marg.: 3.

Quartus[a] [b]ad quintam[c] sextam, post[d] [e]quatuor a se.[f]

a: tonus; b: ascendit; c: vocem et; d: scilicet, descendens; e: per voces; f: id est, a termino suo. In marg.: 4.

Octo[a] novem quintus,[b] se retro postulat[c] unam.[d]

a: voces; b: ascendit tonus; c: descendendo; d: vocem. In marg.: 5.

Ad quintam[a] [b]sextam, sed sextus[c] [d]quatuor infra.

a: vocem; b: et; c: tonus; d: ascendit. In marg.: 6.

[22]Septimus[a] [b]octavam, [c]nonam [d]decimaque[e] volando.[f]

a: tonus; b: ad; c: et ad; d: ad; e: vocem; f: potest ascendere. In marg.: 7.

Sed citra[a] proprium sic finem postulat unam.[b]

a: id est, subter; b: vocem.

Scandit[a] ad octavus,[b] quintam[c] sextamque[d] petendo.

a: id est, ascendit; b: tonus; c: vocem ad; d: pro et. In marg.: 8.

Septima[a] si fuerit[b] trahit[c] hunc, sed causa necesse,[d]

a: vox; b: id est, si reperitur; c: quod ascendat ad septimam vocem; d: id est, necessitatis. In marg.: trahit, id est, recipit hunc, scilicet, octavum tonum.

Quatuor et citra[a] se voces appetit[b] arte.

a: infra se; b: octavus tonus per.

Omnia[a] decernas,[b] semper radice remota.

a: supradicta; b: id est, iudices esse ascensum et descensum.

Infima[a] descendunt [b]quantum suprema[c] levantur,[d] (f. 13v)

a: id est, toni placales; b: tantum; c: id est, autentica; d: ascendunt.

Descendendo minus, si plus scandendo[a] videntur.

a: ascendendo videntur.

Contra naturam dicas[a] causamque sonoram.

a: hoc esse vel dic quod fit causa sonoritatis.

Est tonus hic sumptus velud omnis regula cantus.

Principium medium finem[a] diiudicat atque

a: cantus.

Ascensum videat descensu[a] non aliter, tunc

a: cantus.

Posset quisque[a] (corr. from quisquam) tonum cognoscere sive docere.

a: id est, quilibet.

[23]Flatibus atque phonis (ms.: fonis) consistit musici voce.

Quatuor ergo tonos vox[a] appellate magistros,[b]

a: scolares; b: autenticos.

Discipulos reliquos superant se scismate tali,[a]

a: prout sequitur.

Voce sequens,[a] praecedentem[b] superabit in unam,

a: quilibet discipulus; b: scilicet, discipulum.

Sic[a] prior[b] ipse ruens[c] semper superando[d] sequentam.[e]

a: scilicet, in una voce; b: scilicet, magister; c: id est, descendens; d: id est, superabit; e: magistrum.

Incohat[a] en primus,[b] sic de C gravi [c]reliquisque[d]

a: id est, incipere potest; b: tonus; c: de; d: gravibus, scilicet, de E, F, G.

Terminus hic fiat,[a] A quod tibi scribis acutum. (f. 14r)

a: id est, a.

Gammaque cum reliquis[a] gravis[b] F[c] dat iura[d] secundo;[e]

a: gravibus; b: usque ad; c: inclusive; d: id est, principia; e: tono.

E gravis et socii[a] terno[b] dant[c] [d]A, E acutum.

a: graves; b: tono; c: principium; d: et; e: et.

C gravis[a] est quarto[b] cunctas grave Fque tenendo,

a: principium; b: tono.

F,[a] G graves quinto[b] ius[c] donant [d]A, [e]C acutum.

a: et; b: tono; c: id est, principium; d: et; e: et.

Ex C, D, F gravibus,[a] A sextus surgit[c] acuto.

a: et ex; b: tonus; c: incipit.

Septimus[a] ex G gravi post[b] A, [sqb], C, D sit[c] acutus.

a: tonus; b: ex; c: incipiens.

Primus[a] retinens[b] ex unamque[c] sequens[d] sibi ternus.[e]

a: quod tonus est; b: de differentiis; c: percitam; d: id est, servus; e: id est, tertius tonus.

[24]Tres simul et quartus[a] quintus[b] sed continet unam.

a: tonus; b: tonus.

Sextus[a] ei[b] similis,[c] bis bina[d] septimus[e] ipse.

a: tonus; b: coniuncte; c: est; d: id est, quatuor; e: septimus.

Tres tonus octavus percita[a] ipse memento.

a: tu.

Horum[a] distinctas poteris sic[b] nosce[c] figuras.

a: tonorum; b: ut dictum; c: pro noscere.

Quintam[a] primus[b] habet, ternamque[c] tenendo secundus.[d]

a: bocem; b: tonus; c: id est, tertiam vocem; d: tonus.

Tertius[a] ad[b] sextam[c] sed quartam[d] quartus et ipse[e] tenet. (f. 14v)

a: tonus; b: vadat; c: vocem; d: vocem; e: tonus.

Quintus[a] habet quintam,[b] sed detur tertia[c] sexto.[d]

a: tonus; b: vocem; c: vox; d: tono.

Septimus[a] [b]ad quintam[c] petit, octavus[d] quoquam quartam.[e]

a: tonus; b: vadit; c: vocem; d: tonus; e: scilicet, vocem.

Omnes hos[a] discas finem numerando per actum.[b]

a: tonos; b: profectum.

Primus[a] cum sexto,[b] fa sol la principiatur.

a: tonus; b: tono.

Tertius[a] (et removed)[b] octavus, ut re fa sicque[c] secundus.[d]

a: tonus; b: et; c: scilicet, principiatur; d: tonus.

La sol la quartus,[a] ut mi sol sit tibi[b] quintus.

a: tonus principiatur; b: principiatur.

Septimus[a] [b]ut fa mi fa sol sit tibi memor.

a: tonus; b: principiatur.

Quatuor[a] inde toni, quos dicamus esse magistros,

a: primus, tertius, quintus, septimus.

[25]Proprium finem dyapason scandere[a] supra,

a: ascendere.

Semitonumque tonum per sub[a] sed fine ruendo[b]

a: dicuntur quatuor magistri; b: id est, descendendo.

Dogmatae[a] dicuntur, alias[b] hos[c] (corr. from hoc) regula[d] spernit

a: id est, regula cantus; b: hoc est altera; c: tonos; d: musicae.

Ultra dyapason sed permittente[a] magistro.[b]

a: id est, concedente; b: cantus musicae.

Scandere[a] dico[b] tonum[c] sic semitonumque valerent.[d] (f. 15r)

a: id est, ascendere; b: per; c: per; d: id est, possent.

Quatuor ast[a] alii,[b] quos discipulos[c] reputamus

a: scilicet, sed; b: toni; c: esse.

A proprio fine, sed scandunt per dyapente.

Citra[a] descendant, sed per dyatesseron, et sic

a: id est, retro.

Regula[a] confirmat, aliter[b] contraria[c] cantant.[d]

a: musicalis; b: alio modo; c: artus; d: ipsi toni.

Fertur discipulus si cantus scandere[a] quintam.[b]

a: id est, ascendere ad; b: vocem.

Abdicit[a] a fine.[b] Sed si[c] non summa[d] magistri

a: id est, spernit; b: a proprio; c: cantus; d: in altitudinem.

Infima[a] discipuli teneat, describo[b] magistrum.

a: id est, inferiora; b: illum talem cantum; c: esse.

Infima [a] discipuli retinens, et summa[b] magistri,

a: inferiora; b: altitudinem.

Ipse[a] magister erit, nam[b] pars[c] doctorat[d] uterque.

a: cantus; b: pro quia; c: scilicet, ascensus et descensus; d: laudat ipsum magistrum.

Laus sit tibi Christe; Quia explicit liber musicae.

This website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License. First published on December 13, 2025 by The Fenyx Group.